Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. execror et tacitum si paenitet altaque sensus
  2. formido excruciat tormentaque sera gehennae
  3. anticipat patiturque suos mens saucia manes.[*]()
  4. Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
  5. nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
  6. quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
  7. sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
  8. nolim facta mihi.[*]() nec vero crimine laedar
  9. nec maculer dubio: paulum distare videtur
  10. suspectus vereque reus. male posse facultas
  11. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
  12. sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis
  13. et semper genitor sine vulnere nominis huius,
  14. non animo doleam, non corpore: cuncta suetis
  15. fungantur membra officiis: nec saucius ullis
  16. partibus amissum quidquam desideret usus.
  17. pace fruar, securus agam, miracula terrae
  18. nulla putem, suprema dii cum venerit hora,
  19. nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.
  20. purus ab occultis cum te indulgente videbor,