Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. stirpis adoptivae meliore propage colendus:
  2. cernere quem licuit proavis, quo numine viso
  3. et patrem vidisse datum:[*]() contagia nostra
  4. qui tulit[*]() et diri passus ludibria leti
  5. esse iter aeternae docuit remeabile vitae:
  6. nec solam remeare animam, sed corpore toto
  7. caelestes intrare plagas et inane sepulcri
  8. arcanum vacuis adopertum linquere terris.
  9. v.1.p.18
  10. Nate patris summi nostroque salutifer aevo,
  11. virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
  12. nil ex invidia retinens plenusque datorum,
  13. pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.
  14. Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
  15. vipereumque nefas nocituri averte veneni,
  16. sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam
  17. deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
  18. semina, veridicis olim praedicta prophetis,
  19. vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.
  20. Pande viam, quae me post vincula corporis aegri
  21. in sublime ferat, puri qua lactea caeli