Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Libra dii somnique pares determinat horas,1
  2. libra Caledonios sine litore continet aestus:
  3. tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.
  1. OMNIA, quae vario rerum metimur in actu,
  2. astrorum dominatus agit; terrenaque tantum
  3. membra homini: e superis fortuna et spiritus auris
  4. septeno moderanda choro: set praesidet ollis
  5. sortitus regimen nitidae Sol aureus aethrae.
  6. nec sola in nobis moderatur tempora vitae,
  7. dum breve solliciti spatium producimus aevi:
  8. creditur occultosque satus et tempora vitae
  9. materno ducenda utero formare videndo
  10. et nondum exortae leges conponere vitae.
  11. namque ubi conceptus genitali insederit arvo,
  12. haut dubium Solem cuicumque insistere signo.
  13. qui cum vicini stationem ceperit astri,
  14. contiguos nullum transfundit lumen in ortus.
  15. ast ubi conversis post menstrua tempora habenis