Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. et solis lunaeque vias sua libra cohercet.
  2. v.1.p.178
  3. Libra dii somnique pares determinat horas,1
  4. libra Caledonios sine litore continet aestus:
  5. tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.
  1. OMNIA, quae vario rerum metimur in actu,
  2. astrorum dominatus agit; terrenaque tantum
  3. membra homini: e superis fortuna et spiritus auris
  4. septeno moderanda choro: set praesidet ollis
  5. sortitus regimen nitidae Sol aureus aethrae.
  6. nec sola in nobis moderatur tempora vitae,
  7. dum breve solliciti spatium producimus aevi:
  8. creditur occultosque satus et tempora vitae