Eclogarum Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- et dodrans quadrante satus auctore carebit
- divulsusque triens prohibet persistere bessem.
- iam quincunx tibi nullus erit, si gramma 1 revellas.
- et semis cui semis erit pereuntibus assis
- partibus? et cuius librae pars septima septunx?
- libra igitur, totum si nulla in parte vacillet.
- ponderis et numeri morumque operumque et aquarum
- libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes.
- telluris, medio quae pendet in aere, libra est 2
- et solis lunaeque vias sua libra cohercet.
- Libra dii somnique pares determinat horas,1
- libra Caledonios sine litore continet aestus:
- tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.
v.1.p.178