Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. tempora quae Stilbon volvat, quae saecula Phaenon,
  2. quos Pyrois habeat, quos Iuppiter igne benigno
  3. circuitus, quali properet Venus alma recursu,
  4. qui Phoeben, quanti maneant Titana labores,
  5. donec consumpto, magnus qui dicitur, anno,
  6. rursus in anticum veniant vaga sidera cursum,
  7. qualia dispositi steterunt ab origine mundi.
  1. MIRARIS quicumque manere ingentia mundi
  2. corpora, sublimi caeli circumdata gyro,
  3. et tantae nullam moli intercedere labem,
  4. accipe, quod mirere magis, tenuissima tantis
  5. principia et nostros non admittentia visus:
  6. parvarum serie constant conexa atomorum;
  7. set solidum in parvis nullique secabile segmen.
  8. unde vigor viresque manent aeternaque rerum
  9. mobilitas nulloque umquam superabilis aevo.
  10. divinis humana licet conponere. sic est
  11. v.1.p.176
  12. as solidus, quoniam bis sex de partibus aequis
  13. constat et in minimis paribus tamen una manet vis.
  14. nam si quid numero minuatur, summa vacillat