Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
  2. sive oti quidquam est, seu turbida sive quieta,
  3. alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
  4. obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
  5. ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
  6. si consentitur, mora nulla intervenit Est Est,
  7. sin controversum, dissensio subiciet Non.
  8. hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
  9. v.1.p.172
  10. iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri
  11. seditio, et tales agitat quoque curia lites.
  12. coniugia et nati cum patribus ista quietis
  13. verba serunt studiis salva pietate loquentes.
  14. hinc etiam placidis schola consona disciplinis
  15. dogmaticas agitat placido certamine lites,
  16. hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
  17. estne dies? est ergo dies! non convenit istuc;
  18. nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
  19. est nocturna homini, non est lux ista diei.
  20. est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
  21. set non esse diem. mille hinc certamina surgunt,