Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
  2. set non esse diem. mille hinc certamina surgunt,
  3. hinc rauco, multi quoque talia commeditantes
  4. murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
  5. Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!
  1. TER binos deciesque novem super exit in annos
  2. iusta senescentum quos implet vita virorum,
  3. hos novies superat vivendo garrula cornix
  4. et quater egreditur cornicis saecula cervus,
  5. alipedem cervum ter vincit corvus et illum
  6. multiplicat novies Phoenix, reparabilis ales.
  7. v.1.p.174
  8. quem nos perpetuo decies praevertimus aevo,
  9. Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.
  10. Haec cohibet finis vivacia fata animantum.
  11. cetera secreti novit deus arbiter aevi,1
  12. tempora quae Stilbon volvat, quae saecula Phaenon,
  13. quos Pyrois habeat, quos Iuppiter igne benigno
  14. circuitus, quali properet Venus alma recursu,
  15. qui Phoeben, quanti maneant Titana labores,
  16. donec consumpto, magnus qui dicitur, anno,