Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. cogitat et iusto trutinae se examine pendit,
  2. ne quid luet, ne quid protuberet, angulus aequis
  3. partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,
  4. v.1.p.170
  5. sit solidum, quodcumque subest, nec inania subter
  6. indicet .admotus digitis pellentibus ictus,
  7. non prius in dulcem declinans lumina somnum,
  8. omnia quam longi reputaverit acta diei:
  9. quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
  10. cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
  11. quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
  12. quam melius mutare fuit? miseratus egentem
  13. cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
  14. quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
  15. cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu
  16. perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
  17. disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
  18. ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens
  19. offensus pravis dat palmam et praemia rectis.