Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
  2. quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
  3. quam melius mutare fuit? miseratus egentem
  4. cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
  5. quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
  6. cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu
  7. perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
  8. disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
  9. ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens
  10. offensus pravis dat palmam et praemia rectis.
  1. EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
  2. his demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
  3. omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
  4. sive oti quidquam est, seu turbida sive quieta,
  5. alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
  6. obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
  7. ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
  8. si consentitur, mora nulla intervenit Est Est,
  9. sin controversum, dissensio subiciet Non.
  10. hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi