Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
  2. xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
  3. sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
  4. et captatoris praeda est heredis egenus.
  5. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  6. et largitorem gravius censura notabit.
  7. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  8. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  9. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  10. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  11. tale quod subiectum est distichon:
  12. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,