Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
  2. ut possint, servire volunt, idem auctus honore
  3. invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
  4. set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
  5. et defende reos: set gratia rara clientis,
  6. esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
  7. xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
  8. sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
  9. et captatoris praeda est heredis egenus.
  10. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  11. et largitorem gravius censura notabit.
  12. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  13. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  14. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  15. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  16. tale quod subiectum est distichon:
  17. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
  18. δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2