Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. brumales Ianus, Februarius atque December.
  1. QUATTUOR antiquos celebravit Achaia ludos.
  2. caelicolum duo sunt et duo festa hominum,
  3. sacra Iovis Phoebique, Palaemonis Archemorique,
  4. serta quibus pinus, malus, oliva, apium.
  5. v.1.p.194
  1. PRIMA Iovi magno celebrantur Olympia Pisae.
  2. Parnasus Clario sacravit Pythia Phoebo.
  3. Isthmia Portuno bimari dicat alta Corinthos.
  4. Archemori Nemeaea colunt funebria Thebae.
  1. PRIMUS Olympiacae sacravit festa coronae
  2. Iuppiter Argivi stadia ad longissima circi,
  3. proximus Alcides Nemeum sacravit honorem,
  4. haec quoque temporibus quinquennia sacra notandis,
  5. Isthmia Neptuno data sunt et Pythia Phoebo
  6. ancipiti cultu divorum hominumque sepultis.1
  1. FUNEBRES LUDI HABEANTUR
  2. TANTALIDAE Pelopi maestum dicat Elis honorem.
  3. Archemori Nemeaea colunt quinquennia Thebae.
  4. Isthmia defuncto celebrata Palaemone notum.
  5. Pythia placando Delphi statuere draconi.