De Herediolo

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nunc labor et curae mea sunt; sola ante voluptas
  2. partibus in nostris, cetera patris erant,
  3. parvum herediolum, fateor, set nulla fuit res
  4. parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis.
  5. ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.
  6. cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum:
  7. v.1.p.34
  8. spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,
  9. aurea non satis est Lydia tota Midae.
  10. cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi:
  11. ille opibus modus est, quem statuas animo.
  12. Verum ager iste meus quantus sit, nosce, etiam ut me
  13. noveris et noris te quoque, si potis es.
  14. quamquam difficile est se noscere; γνῶθι σεαυτόν