Cupido Cruciatus

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

En umquam vidisti tabulam 1 pictam in pariete? vidisti utique et meministi. Treveris quippe in triclinio Zoili fucata est pictura haec: Cupidinem cruci adfigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum. quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. Deinde mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. mihi praeter lemma nihil placet; sed commendo tibi errorem meum: naevos nostros et cicatrices amamus, nec soli nostro vitio peccasse contenti, adfectamus ut amentur. verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? certus sum, quodcumque meum scieris, amabis; quod magis spero, quam ut laudes, vale et dilige parentem.

v.1.p.208
  1. AERIS in campis, memorat quos musa Maronis, 1
  2. myrteus amentes ubi lucus opacat amantes, 2
  3. orgia ducebant heroides et sua quaeque,