Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. set, quia nostro docuere in aevo,
  2. commemorandi.
  3. tertius horum mihi non magister,
  4. ceteri primis docuere in annis,
  5. ne forem vocum rudis aut loquendi
  6. sic 1 sine cultu:
  7. obstitit nostrae quia, credo, mentis
  8. tardior sensus neque disciplinis
  9. adpulit Graecis puerilis aevi
  10. noxius error.
  11. Vos levis caespes tegat et sepulcri
  12. tecta defendant cineres opertos
  13. ac meae vocis titulus supremum
  14. reddat honorem.
  1. ET te, quem cathedram temere usurpasse locuntur
  2. nomen grammatici nec meruisse putant,
  3. voce ciebo tamen, simplex, bone, amice, sodalis,
  4. Iucunde, hoc ipso care magis studio:
  5. quod, quamvis impar, nomen tam nobile amasti,
  6. es meritos inter commemorande viros.