Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. tamen, quod aevo floruisti proximo
  2. iuvenisque te vidi senem,
  3. honore maestae non carebis neniae,
  4. doctor potentum rhetorum.
  5. tu Baiocassi stirpe Druidarum satus,
  6. si fama non fallit fidem,
  7. Beleni sacratum ducis e templo genus,
  8. et inde vobis nomina:
  9. tibi Paterae: sic ministros nuncupant
  10. Apollinares mystici.
  11. fratri patrique nomen a Phoebo datum
  12. natoque de Delphis tuo.
  13. doctrina nulli tanta in illo tempore
  14. cursusque tot fandi et rotae:
  15. memor, disertus, lucida facundia,
  16. canore, cultu praeditus,
  17. salibus modestus felle nullo perlitis,
  18. vini cibique abstemius,
  19. laetus, pudicus, pulcher, in senio quoque
  20. aquilae ut senectus aut equi.