Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. externum sed fas coniungere civibus unum
  2. te, Staphyli, genitum stirpe Novem populis,
  3. tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque,
  4. alter ut Ausonius, alter ut Arborius.
  5. grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor,
  6. historiam callens Livii et Herodoti.
  7. omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam
  8. condit sescentis Varro voluminibus.
  9. aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus:
  10. nec cunctator erat, nec properator erat.
  11. pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolorque;
  12. et placidae vitae congrua meta fuit.
  13. v.1.p.130
  1. TU quoque in aevum, Crispe, futurum
  2. maesti venies commemoratus
  3. munere threni.
  4. qui primaevos fandique rudes
  5. elementorum prima docebas
  6. signa novorum:
  7. creditus olim fervere mero,
  8. ut Vergilii Flaccique locis 1