Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. palmae forensis et camenarum decus,
  2. exemplar unum in litteris,
  3. quas aut Athenis docta coluit Graecia,
  4. aut Roma per Latium colit.
  5. moresne fabor et tenorem regulae
  6. ad usque vitae terminum?
  7. quod laude clarus, quod operatus litteris
  8. omnem refugisti ambitum?
  9. te nemo gravior vel fuit comis magis
  10. aut liberalis indigis,
  11. danda salute, si forum res posceret;
  12. studio docendi, si scholam.
  13. vivent per omnem posterorum memoriam,
  14. quos tu sacrae famae dabas
  15. et Iulianum tu magis famae dabis
  16. quam sceptra, quae tenuit brevi.
  17. v.1.p.102
  18. Sallustio plus conferent libri tui,
  19. quam consulatus addidit,
  20. morum tuorum, decoris et facundiae
  21. formam dedisti filiis.