Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. et Iulianum tu magis famae dabis
  2. quam sceptra, quae tenuit brevi.
  3. v.1.p.102
  4. Sallustio plus conferent libri tui,
  5. quam consulatus addidit,
  6. morum tuorum, decoris et facundiae
  7. formam dedisti filiis.
  8. Ignosce nostri laesus obsequio stili:
  9. amoris hoc crimen tui est,
  10. quod digna nequiens promere officium colo,
  11. iniuriose sedulus. [*]( 30)
  12. quiesce placidus et caduci corporis
  13. damnum repende gloria.
  1. RHETORA Luciolum, condiscipulum atque magistrum
  2. collegamque dehinc, nenia maesta refer,
  3. facundum doctumque virum, seu lege metrorum
  4. condita seu prosis solveret orsa modis,
  5. eripuit patri Lachesis quem funere acerbo
  6. linquentem natos sexu in utroque duos:
  7. nequaquam meritis cuius responderit heres
  8. obscurus, quamvis nunc tua fama iuvet.