Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. sed fortuna potens cito reddidit omnia et auxit:
  2. amissam primum Narbo dedit patriam,
  3. nobilis hic hospes Clarentius indole motus
  4. egregia natam coniugio adtribuit.
  5. mox schola et auditor multus praetextaque pubes
  6. grammatici nomen divitiasque dedit,
  7. sed numquam iugem cursum fortuna secundat,
  8. praesertim pravi nancta virum ingenii.
  9. verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi
  10. fata; sat est dictum cuncta perisse simul:
  11. non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum
  12. inter grammaticos praetenuis meriti.
  1. RELLIGIO est, tacitum si te, Sedate, relinquam,
  2. quamvis docendi munus indepte es foris,
  3. communis patria est tecum mihi: sorte potentis
  4. fati Tolosam nanctus es sedem scholae.
  5. illic coniugium natique opulensque senectus
  6. et fama, magno qualis est par rhetori.
  7. quamvis externa tamen a regione reducit
  8. te patria et civem morte obita repetit,