Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. aspera quem genetrix urbe, domo pepulit:
  2. sed fortuna potens cito reddidit omnia et auxit:
  3. amissam primum Narbo dedit patriam,
  4. nobilis hic hospes Clarentius indole motus
  5. egregia natam coniugio adtribuit.
  6. mox schola et auditor multus praetextaque pubes
  7. grammatici nomen divitiasque dedit,
  8. sed numquam iugem cursum fortuna secundat,
  9. praesertim pravi nancta virum ingenii.
  10. verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi
  11. fata; sat est dictum cuncta perisse simul:
  12. non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum