Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. HERCULANE, qui, profectus gremio de nostro et schola,
  2. spem magis, quam rem fruendam praebuisti avunculo,
  3. particeps scholae et cathedrae paene sucessor meae,
  4. lubricae nisi te iuventae praecipitem flexus daret,
  5. Pythagorei non tenentem tramitis rectam viam:[*]( 5)
  6. esto placidus et quietis manibus sedem fove,
  7. iam mihi cognata dudum inter memoratus nomina.
  1. OFFICIUM nomenque tuum, primaeve Thalasse,
  2. parvulus audivi, vix etiam memini,
  3. qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum,
  4. aetas nil de te posterior celebrat.
  5. v.1.p.118
  6. grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat,
  7. tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet.
  8. set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo
  9. vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.
  1. ET, Citari dilecte, mihi memorabere, dignus
  2. grammaticos inter qui celebrere bonos,