De Bissula

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. capta manu, sed missa manu dominatur in eius
  2. deliciis, cuius bellica praeda fuit.
  3. matre carens, nutricis egens, quae nescit herai
  4. imperium, domini quae regit ipsa domum, [*]()
  5. fortunae ac patriae quae nulla obprobria sensit,
  6. illico inexperto libera servitio,