Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XXVIII. DE EVANGELIO SECVNDVM IOHANNEM.

Quomodo potestis uos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quae a solo est deo non quaeritis? [*]( 8 Luc. 21, 84-86 14 Luc. 22, 24—27 21 ib. 40 26 Ioh. 6, 44 ) [*]( R emim] om. initio lineae S 4 τradimini M1P1 6 capilliſ M1 9 a] m P\'& ſupuenieτ R 10 I emm laqueuf Ca 18 fagare ab iſτa omnia MPC omnia ista edd. 18 in nobis] inter uos a iunier] minor av miniſτraτ̉̕̕ M1 19 quis] qui M1P1C1 uerba nonne — — ministrat om. MPCR 30 sum] om. ra 21 in ante loco] om. PlR 24 EXPLICIT-SECVNDVM LVCAM (atram. scr.) I EN- CIPIT SECD IOHANNEM (miAio) | S ęuunẽ̕̕ M, enangelium P 26 accepiſτιs R a folo deo eft RSav ) [*]( 18* )

196

Et paulo post: Dixit autem Iesus: nec ego te condemnabo. uade et amplius iam noli peccare. Et paulo post: Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. Et post paululum : Amen, amen dico uobis, quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati. Et alibi: Amen, amen dico uobis, si quis sermonem meum seruauerit, non uidebit mortem in aeternum.

Et post aliquantum : Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodit eam. si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. si quis mihi ministrauerit, honorificabit eum pater meus. Et alio- loco: Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. Et alibi: Vos uocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum enim: si ergo ego laui uestros pedes dominus et magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis. Et paulo post: Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, ut et uos diligatis inuicem. in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Et paulo post: Si diligitis me, mandata mea seruate. Et post paululum : Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum et [*]( 1 Ioh. 8, 11 2 ib. 81 et 82 5 ib. 84 6 ib. 51 .8 loh. 12, 25 et 26 12 ib. 48 14 loh. 18, 18-15 18 ib. 84 et 85 21 IoL 14, 15 22 ib. 21) [*]( 1 et paulo post] om. P\', poft aliquantum Sa 2 iam] om. P 8 cognofcmf S 4 hberamt М1P1 paut MPC, paulolQ S 7 mor- Tem non uidebιτ PRSv 8 perdaT P 11 enx er mι̃ſτ\' mea R miniſτrabιτ S 12 hononficauir M1P1 uerba dilexerunt- — et alibi om. R 18 enim] om. P\' 14 alibi] alta MG, aho loco (al. in ras., cetera spatio uacuo inserta sunt. nescio an ab al. man.) P uocaPnf Pl 15 enim] ererum PCRSav pedes uestros an et ante magister om. Ml 19 ex UT R uos et inuicem om. R 20 eſτιs difcipuh R 21 p\' paf P dihgarif M 22 panl MP1, paull P*, paulolum S paul p; C .24 dilegιτur М1P, diligιτur 8 )

197
manifestabo ei me ipsum. Et post III uersus : Si quia diligit me, sermonem meum seruabit, et pater meus diligit eum et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus. qui non diligit me, sermones meos non seruat. Et paulo post: Manete in me, et ego in uobis. sicut palmes non potest facere fructum a semet ipso, nisi manserit in uite, sic nec uos, nisi in me manseritis. ego sum uitis, uos palmites: qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum. quia sine me nihil potestis facere.. si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et aruit, et colligent eos et in. ignem mittunt, et ardent. si manseritis in me, et uerba mea in uobis manserint: quodcumque uolueritis petetis, et fiet uobis. in hoc clarificatus est pater meus, ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli. sicut dilexit me pater, et ego dilexi uos: manete in dilectione mea.. si praecepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea: sicut et ego patris mei praecepta seruaui et maneo in dilectione eius. haec locutus sum uobis, ut gaudium meum in uobis sit et gaudium uestrum impleatur. hoc est praeceptum meum, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Et paulo post: Haec mando uobis, ut diligatis inuicem.

Haec de quattuor euangeliis in hoc opere ponenda existimaui: ubi intellegi potest, tres euangelistas, Marcum scilicet et Marcum et Lucam, ideo plura nobis dedisse praecepta uiuendi, quia eam maxime secuti sunt partem, quae actiua dicitur. quia uero Iohannes contemplatiuam magis tenuit, ideo. cum eius euangelium superemineat ceteris, [*]( \'1 Ioh. 14, 28 et 24 5 Ioh. 15, 4-18 22 Ioh. 15, 17 ) [*](1 ei] om. C III] IIII R 2 dil. alt.] diligeT M2Rav 4 pault MG 10 arefcer Rav eosj eum JRav 11 miTTenT RSav ardeT Rav 12 paiTif S2 17 m exuf dilecτιοne Sav 20 hanc M1P1 21 ut] quam ut a 28 euangeliſτιſ P2R euuangeliif et euuangehftaf et euuangehd (et sic infra) M 25 maTheum MPCS 26 nobis plura dediffe Sa, dediffe nobis plura R 29 sup̲emineτ R )

198
multo pauciora tamen in eo morum praecepta conperimus.

Hinc iam de illo libro, cui titulum dederunt Actus apostolorum, commemorabimus quae inuenimus omnino paucissima. eo quippe rerum gestarum continetur historia, quibus aedificatur fides, magisque ibi exempla quam praecepta conscripta sunt. \'

XXVIIII. DE LIBRO ACTVVM APOSTOLORVM.

Iacobus ergo loquens: Propter quod, inquit, ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus conuertentur ad dominum, sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine. Et paulo post: Visum est enim spiritui sancto et nobis nihil ultra inponere uobis oneris quam haec necessaria, ut abstineatis uos ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione, a quibus custodientes uos bene agetis. ualete. Et post multa, cum Paulus apostolus praepositis ecclesiae, quos congregauerat, loqueretur : Adtendite, inquit, uobis et uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo. Et paulo post idem ad eosdem: Argentum aut aurum aut uestem nullius concupiui. ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. omnia ostendi uobis, quoniam [*]( 11 Act. 15, 19 et 20 15 ib. 28 et 29 21 Act. 20, 28 23 Act. 20, 38-85 ) [*]( 1 cõperimuſ.| EXPLICIT SCDΜ̅ IOHANNEM- I hinc S 4 cSmemorawmuT MPCRS 10 de] nrcrprr de S 12 conuerτunτur Sav 16 quam] om. P1 neceffano S 17 verba ab immolatis usque ad snffocato om. P\' et ante soffocato om. CSa 18 aginf S 20 congregauerat] cõſecraueraτ R \' 28 paułł M, paul̷ C idem] l\'te C ad] de C argentum] add. atl (t. e. autem) P1 24 aut ante aurum] & Cav concupi C )

199
sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi domini Iesu, quoniam ipse dixit: beatius est magis dare quam, accipere. Et alio. loco, cum Iacobus et qui cum eo erant Paulo apostolo loquerentur, dixerunt ei : Vides, frater, quot. milia sunt in Iudaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis. audierunt autem et de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem: audient enim te superuenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se: his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis, ut radant capita, et scient omnes quia quae de te audiernt falsa sunt: sed ambulans et ipse custodiens legem. de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione.

Haec de libro Actuum apostolorum nostro huic operi congruentia quae hic poneremus satis esse conperimus. ubi uidemus apostolos eis qui ex gentibus crediderunt nulla uoluisse onera ueteris legis ÎBponere, quantum attinet ad corporalis abstinentiam uoluptatis, nisi ut obseruarent ab his tribus, id est ab eis quae idolis immolarentur et a sanguine et a fornicatione. unde nonnulli putant tria tantum crimina esse mortifera, idolatriam et homicidium et fornicationem, ubi utique et adulterium et omnis praeter uxorem concubitus intellegitur. quasi non sint mortifera [*]( 5 Act. 21, 20—25 18 cf. Num. 6, 18 ) [*]( 2 est} om. S 4 apostolo loqu.] aple quererent S I quot] qd MC qui∗ M 0 et} om. RSav 9 secundum] om. S* 18 ſciau τ B 14 ambulas Rav 17 inmolaτο P foraicaτιοne. EI- PLICIT S 19 opere MC 2^1 corporalem R 28 abſτιnenτιa MC, abſτιnenτιae P1a 24 eis] efoH 8 25 a ante. sanguine om. M CB a ante fornicatione om. R 27 homicidiam S )

200
erimina quaecumque alia sunt praeter haec tria quae a regno dei separant, aut inaniter et fallaciter dictum sit: Neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regium dei possidebunt.

Sed oportet nos repressa disputatione nostra ad epistulas apostolicas iam uenire et uidere etiam in ipsis quid huic operi conuenienter aptetur.