XXV. DE EVANGELIO SECVNDVM MATTHAEVM.
Videns autem dominus turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. et aperiens os suum docebat eos dicens: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. beati pacifici, quoniam filii dei uocabuntur. beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. beati estis cum maledixerint uobis et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me: gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis: sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante uos. uos estis sal terrae: quod si sal euanuerit, in quo salietur? ad nihilum ualet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. uos estis lux mundi. non potest ciuitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant uestra bona opera et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. nolite putare quoniam ueni soluere legem aut prophetas: non ueni soluere, sed adimplere. amen dico uobis, donec transeat caelum et terra, iota unum [*]( 8 Matth. 5, 1-48 et Matth. 6, 1—84 et Matth. 7, 1—27 ) [*]( 2 De euaGeLIum (euuANG. M) M1P1 ΜΑττheũ M, mΑτheum P1, maтhm C, marh S 3 dominus] vhf Pv 4 ad eum] om. C 7 lugunr M1 9 mifencordiS (en w ras. m. pr.) M 10 conſequaen (e ex a corr. m. pr.) S 18 uobis] uobis holes Ra (cf. Sab.) 14 dixer\' P1 18 falheTur S (cod. Am.) 20 neque] ne M1 accedunτ P1 28 hominibus] ommb; MC bona opera uia C, opa nra bona Bv et] *eT P 24 est] om. E 25 legem] **le (du. Utt. elut.) Ml admplere P )
156
aut unus apex non praeteribit a lege. donec omnia fiant. qui ergo soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus uocabitur in regno caelorum. dico autem uobis, quoniam nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. audistis, quia dictum est antiquis: non occides, qui autem occiderit reus erit iudicio. ego autem dico uobis, quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio: qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius, reconciliare fratri tuo et tunc ueniens offers munus tuum. esto consentiens aduersario tuo cito, dum es in uia cum eo, ne forte tradat te aduersarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris. amen dico tibi, non exies inde, donec reddas nouissimum quadrantem. audistis, quia dictum est antiquis: non moechaberis. ego autem dico uobis, quia omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo. quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te. expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te. expedit tibi ut pereat unum
[*]( 7 cf. Exod. 20, 13 et Dent. 5, 17 19 cf. Exod. 20, 14 ) [*]( 1 afpex M non] s. lin. add. m. pr. M pτeriuιτ M* 3 minuf P1 4 fecerunt P* 5 autem] eni Sv 6 phanffeorum M1 regno P\' 7 occidir M1 9 uerba: qui autem d. f. s. r. r. e. concilio om. P1 10 conlllio a 11 faτu*e M, faTuae P offref M1 12 ad] ante a 14 reconciliari M\'P1RSav uemeſ P offer R, offeres. a 15 confenTi**enf P . 17 m carcere miranf Ml 18 donec] antequam R 19 mechabenf CR quia] quo S 20 concupifcendam eam P, concupifcenni C 21 mecharus R 22 erue] abfcide P proijce eum a cxpedit] add. eni Sav 23 una peax S 24 mittatur] eaT RS dexTra MPCXR 25 expedit enim a unū pereat a ) 157
membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. ego autem dico uobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari: et qui dimissam duxerit adulterat. iterum audistis, quia dictum est antiquis: non periurabis: reddes autem domino iuramenta tua. ego autem dico uobis non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus dei est, neque per terram, quia scabellum pedum eius est, neque per Hierosolymam, quia ciuitas est magni regis, neque per caput tuum iuraueris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. sit autem sermo uester: est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est. audistis, quia dictum est: oculum pro oculo et dentem pro dente. ego autem dico uobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: et ei qui uult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere dimittes ei et pallium. et quicumque te angariauerit mille passus, uade cum illo alia duo. qui petit a te, da ei: et uolentem mutuari a te ne auertaris. audistis, quia dictum est: diliges proximum tuum et odies inimicum tuum. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii patris uestri, qui in caelis est, qui solem suum oriri
[*]( 2 cf. Dent. 24, 1 6 cf. Exod. 20, 7, Leo. 19, 12, Deut. 5,11 14 cf. Exod. 21, 24, Leu. 24, 20, Deut. 19, 21 20 cf. Leu. 19, 18 ) [*]( 1 eat] erιτ C, miTratur 8 2 demiſſerιτ P1 5 mechan P, mechare R dimiſã M1 duxerax P1 iterum] iTem R 6 peierabif Sa (Am.) 8 Tronuf (Tr in ras.) M 9 est] om. P1 eſт pedum eiuf PSv peduQ MC hierufolimi MP 10 est] om. C magna M\' magni regis eft R 11 lurabenf PS poTef* (ras. \'T) S 13 hif qm M1 14 et] om. P\' 15 dexτrã PCR derrra manlla тua M 16 et 17 tuam] om. R dimiTTif MP, dimiTTe RSav 18 quicumque] qui S anganzauenT М1P1 mille] ire mille a 19 nolenTe M\', uolenTi PSυ 20 muTuare M1a, muran C au\'τas R, auerrenf P\' est] eft antiquis a dihgif M1 22 uof oder Ca 23 et alt.j om. P\' ut] eT P1 ) 158
facit super malos et bonos, et pluit super iustos et iniustos. si enim diligatis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? estote ergo uos perfecti, sicut et pater uester caelestis perfectus est. Adtendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem uestrum, qui in caelis est. cum ergo facis elemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in uicis, ut honorificentur ab hominibus. amen dico uobis, receperunt mercedem suam. te autem faciente elemosynam, ne sciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, ut sit elemosyna tua in absconso: et pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi. et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut uideantur ab hominibus. amen dico uobis, receperunt mercedem suam. tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum in absconso: et pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi. orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici: putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. nolite ergo adsimilari eis: scit enim pater uester, quibus opus sit uobis, antequam petatis eum. sic ergo orabitis: pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, ueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, panem nostrum
[*]( 1 bonof & malof RSv 2 diligιτιs Rav haberif P\' 4 facieτιs Bet] om. M\'PC eτιnmci P\', αmci C, ehTmci S 5 UOB] & uof P cael.] m cęlif C 6 uerba: faciatis usque ad patrem uestram om. P1 9 elymoſinã (ei pro y pos. al. m.) M, elimoſinam P, elemoflnam CRS ante te] om. MPCB 10 ſinagogiſ PC uiis R honficerur P1 11 reciperunT MlP 12 facienTem P1 12 et 13 elymofmi et -na M, aehmofinam et -na P1, elemofmam (-fyni 8) et -na CRS 18 dextra P abfcondrro MP1CRυ (cod. Am.) 14 abtcon. diTO Rυ (cod. Am.) reddiT M1 15 ſinagogiſ MlPC 17 uobis] om. R reciperunT M1P orabent P1, orauens Raυ 18 clufo MP 19 abfcondiTO Rv (cod. Am. bis) 20 sicut] om. P1 21 in] om. M1 adftmulan PC 22 quibue] quId Sav 24 aduemat PRSav tuum] om. R 25 supersubst.] cοττιdianũ S ) 159
supersubstantialem da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne inducas nos in temptationem, sed libera nos a malo. si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta uestra. si autem non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet peccata uestra. cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans. sed patri tuo, qui est in absconso: et pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi. nolite thesaurizare uobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. lucerna corporis est oculus. si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? nemo potest duobus dominis seruire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet. non potestis deo seruire et mammonae. ideo dico uobis, ne solliciti sitis animae uestrae, quid manducetis, neque corpori uestro, quid induamini. nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam uestimentum? respicite
[*]( 2 nof mdncar PRSav 4 dimιττιτ M\'P et] om. edd. 5 delicta] delblTa S homo peccaTa eorom P\' 6 demιττιτ P, dimιττaτ C, dimιττ& nobif Sav antem] om. MCR, enim P 7 hypochnτeP faciaf P\' 8 appareant v recepef S, quia receperunτ P2v10 lana faciem tuam a ab homimb, P2S 11 et 12 abfcondiTO Rv (cod. Am.) 12 The*faun M1, τheſaurizari PM* 14 TheffannzaTe M autem] om. P\' 15 nec erngo Ml et] om P1 τbeffauruf Ml 16 enim] om. CS 17 corponf τui P2Rav . efr oculus τuus P2R1v 19 fuerit totum] TOTum fueriT P1 20 quod] quo P* ipsae] om. S (cod. Am.) quanTe **er̃ M 22 diligιτ MPC 23 conτempna M1PC 25 corpore M1 26 plus om. S uolaTaba P1 ) 160
uolatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et pater uester caelestis pascit illa: nonne uos magis pluris estis illis? quis autem uestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? et de uestimento quid solliciti estis? considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque neunt. dico autem uobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertas est sicut unum ex istis. si autem faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei? nolite ergo solliciti esse dicentes : quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt: scit enim pater uester quia his omnibus indigetis. quaerite ergo primum regnum dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur uobis. nolite ergo solliciti esse in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. sufficit diei malitia sua. Nolite iudicare, ut non iudicemini. in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur uobis. quid autem uides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non uides? aut quomodo dicis fratri tuo: sine, eiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabes est in oculo tuo ? hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui. nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conuersi disrumpant uos. petite, et dabitur uobis: quaerite, et inuenietis: pulsate, et aperietur uobis. omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit inuenit, et pulsanti aperietur. aut quis ex uobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem
[*]( 2 et] fed P1 8 uof in ras. P pluref MP\' 4 uefro P1 5 quod M1P1 follicm ſιτιſM\' 6 neqae] nee S nenT M3P2CR Sav 7 folomon M1, falamon P1 8 foenũ M3PS 9 modicaej minime Sa (cod. Am.) 10 follicrre M1 11 qao operiemur] coopenemur P\'C 14 omma hęc S (cod. Am.) adicia\' Ml folhcrre MIP 16 dief enl S 16 iudicemini] add: nohxe condemnare ex non condemnabimuu P\' iudiciū M1P1 17. amqua M 18 me*τιeτur (ras. n) P, remenaur RSav autem] emm S 18 et 20 et 22 fifruci MP\'C 20 xrabif MP 21 hypochnra P 23 ſanctum dare a margaraac M1 P1 25 dirumpant Ra 26 accepiT MP\' ) 161
porriget ei? aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis uestris, quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? omnia ergo quaecumque uultis ut faciant uobis homines et uos facite eis: haec est enim lex et prophetae. intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa uia, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. quam angusta porta et arta uia, quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. adtendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. a fructibus eorum cognoscetis eos. numquid colligunt de spinis uuas, aut de tribulis ficus? sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit. non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. multi dicent mihi in illa die: domine, domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine uirtutes multas fecimus ? et tunc confitebor illis: quia numquam noui uos, discedite a me, qui operamini iniquitatem. omnis ergo qui audit uerba mea haec et facit ea adsimilabitur uiro sapienti, qui aedificauit domum suam supra petram: et descendit pluuia et uenerunt flumina et flauerunt uenti et inciderunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram. et
[*]( 1 verba: aut si piscem p. n. s. porriget ei om. P1 S ei] om. C periT CRa (petet Am.) porrigetj dabit a 2 bona] bona daTa RSav 4 poaennb; MC nnltis] om. Pl 5 enim] om. Pl 7 ma 8 (S ras.) P* 10 ueſτιm̃τu M1, ueſτ1τu P1 11 a] ex R 16 quae] qm P1C 17 eos] om. Pl omnef qui dicanT Pl 19 facιτ (a ex e et ciт in ras. ab al. m.) P 8 m cęliſ S 20 dicunr MPlC 21 nonne m tuo nomine P ex m nomine tuo RS 22 eicim\' M1C tuo] om. R 24 ergo] enI R 26 difcendiT MP 27 incidernnt] irruerunτ Sav, mpigernnT (g ex d corr.) P (ef. Sdb.) 28 supra] ſup S petra a ) [*]( XII, Aug. 3, 1. ) [*]( 11 ) 162
omnis qui audit uerba mea haec et non facit ea similis erit uiro stulto, qui aedificauit domum suam supra arenam: et descendit pluuia et uenerunt flumina et flauerunt uenti et inruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna. Et paulo post: Gratis accepistis, gratis date. nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque uirgam: dignus enim est operarius cibo BUO. in quamcumque ciuitatem aut castellum intraueritis, interrogate, quis in ea dignus sit, et ibi manete, donec exeatis. intrantes autem in domum salutate eam. et si quidem fuerit domus digna, ueniat pax uestra super eam: sin autem non fuerit digna, pax uestra ad uos reuertetur. et quicumque non receperit uos neque audierit sermones uestros, exeuntes foras de domo uel de ciuitate excutite puluerem de pedibus uestris. amen dico uobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi ciuitati. ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum: estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. cauete autem ab hominibus: tradent enim uos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt uos, et ad praesides et reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. cum autem tradent uos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgent filii in
[*]( 5 Matth. 10, 8-42 ) [*]( 2 supra] ſup MCR 8 difcendrr MP 4 eius] om. M1 7 nec calciamenra Pa 8 efr emm CRa cibo] pro uaria lectione in marg. adnot: mercede Pl (cf. Sab.) quactIq; MC 10 donec inde R 11 in] om. S eam] add. dicentes: pai huic domui av (cf. INc. 10, 5) domus illa av 12 uenieτ M3P2CRav eam] illam a sin] ai Sav 13 reuernrur P1 recep.] cepenr M1 16 τοllerabiliuſ M1PR 17 diem Pl ciuitare M1 18 frore M1 20 ſinagogiſ MPR 21 ducnmm M1 23 uerba: dabitur e. u. i. i. h. q. loquamini om. PIR 25 TradenT P1 26 insurg.] ñ ſurgenτ M1, *inſurgenτ S fili Ml ) 163
parentes et morte eos adficient. et eritis odio omnibus propter nomen meum. qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen dico uobis, non consummabitis ciuitates Israhel, donec ueniat filius hominis. non est discipulus super magistrum, nec seruus super dominum suum. sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et seruus, sicut dominus eius. si patrem familias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius? ne ergo timueritis eos. nihil enim opertum quod non reuelabitur et occultum quod non scietur. quod dico uobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta. et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. nonne duo passeres asse ueneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine patre uestro. uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis uos. omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in caelis. qui autem negauerit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui est in caelis. nolite arbitrari, quia uenerim pacem mittere in terram: non ueni pacem mittere, sed gladium. ueni enim separare hominem aduersus patrem suum et filiam aduersus matrem suam et nurum aduersus socrum suam: et inimici hominis domestici eius. qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me,
[*]( 1 parenTib; C omnibus] om*mbnr P, add. hormmb, P\'Sa 2 usque] om. S initio lineae (cf. Sab. et cod. Am.) 4 consummabitis] menforabms R 5 uema S 6 magifxn Pl 7 aeruo v 8 belzebub MPl 9 operrum efT S, eft opertum av 10 fciatur a 11 aure] ore 0 12 noli M1 14 et ante animam] om. CR 15 uemunT MPl 17 ergo om. MPCR 18 uos] om. MC 19 coram **| S et] om. C ego] om. MC 20 m csebf 5 RSv 21 m cselif g CRav 22 miTTere pacem P2S (Am.) Terra M1 P 24 filiuf (pr. corr. in filiof, tttm in filii) P 26 autl & MC (Am.) maTrS : fua: 8 27 me ante dign.] om. P1 uerba: et qui amat f. a. f. s. m. n. e. m. dignus om. Pl super me] pluf qaã me S ) [*]( 11* ) 164
non est me dignus. et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. qui inuenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. qui recipit uos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. Et paulo post: Cui autem similem aestimabo generationem istam? similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus dicunt: cecinimus uobis et non saltastis, lamentauimus et non planxistis. uenit enim lohannes neque manducans neque bibens, et dicunt: daemonium habet. uenit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus. et iustificata est sapientia a filiis suis. Et post paululum: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum suaue est, et onus meum leue est. Item post aliquantum: Si autem sciretis, quid est: misericordiam uolo et non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. Et post paululum: Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum, spargit. ideo dico uobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. spiritus autem blasphemiae non remittetur. et
[*]( 10 Matth. 11, 16-19 18 ib. 28-30 22 Matth. 12, 7 23 cf. Os. 6, 6 24 Matth. 12, 30—37 ) [*]( 1 et pr.] om. MCR accepiT P fequaxur M1P1 3 me un uιτam aeternam P 4 mueniT P1 10 pauldla S 13 plancnfnr P enim] autem P* 10hanniſ MP1C1 14 biba Ml 15 uemr enl S 17 ruſτιficaτuſC paulum P1 22 est om. Sa item] ιτerum MC aliq.] pauldlum S, paululum a 26 et 27 remiTTiTur MP1C 27 blaſphemia* (ras. e) M, blafphemia P2C1v ) 165
quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. progenies uiperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. dico autem nobis, quoniam omne uerbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. ex uerbis enim tuis iustificaberis et ex uerbis tuis condemnaberis. Et aliquanto post: Audite et intellegite. non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Et paulo post: Respondens autem Petrus dixit ei: edissere nobis parabolam istam. at ille dixit: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne quod in os intrat in uentrem uadit et in secessum emittitur? quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. Item post aliquantum: Tunc Iesus dixit discipulis suis: si quis uult post me uenire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. qui enim noluerit animam suam saluam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inueniet eam.
[*]( 12 Matth. 15, 10 et 11 15 ib. 15-20 23 Matth. 16, 24—27 ) [*]( 1 uerba: et quicumque - - non remittetur ei om. Pl 4 **mala S 5 ei (& M1) frucτum MlPl arbor cognofcirur (corr. m. al.) P cognoſcιτur RSa 8 rheffanro M\'C 9 Theffauro M malum B 10 de eo ranonem P 11 diem M1P1 12 condemnauenf P poft aliquanτūa 14 ex] de P1 hoc] om. P1, supra lin. add. m. pr. 8 p\' pauT (n add. al. m.) P 15 petrus] om. Pl 17 om*ne P 22 uerba: non lotia a. m. m. n. c. hominem om. P1 23 dii ihf Ca 24 abnegar M 26 falnum P1 ) 166
quid enim prodest homini, si mundum uniuersum lucretur, animae uero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? filius enim hominis uenturus est in gloria patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera eius. Item aliquanto post: Amen dico uobis, nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum caelorum. quicumque ergo humiliauerit se sicut paruulus iste, hic est maior in regno caelorum. et qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. qui autem scandalizauerit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. uae mundo ab scandalis! necesse est enim ut ueniant scandala: uerumtamen uae homini, per quem scandalum uenit! si autem manus tua uel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te. bonum tibi est ad uitam ingredi debilem quam duas manus uel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te. bonum tibi est uno oculo in uitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. uidete, ne contemnatis unum ex his pusillis: dico autem uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei, qui in caelis est. uenit enim filius hominis saluare quod perierat. Et paulo post: Si autem peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te et ipsum solum. si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum uel duos, ut in ore duorum testium uel trium
[*]( 5 Matth. 18, 3—11 24 ib. 15—35 ) [*]( 1 quid] qm 8 nniuersum] τοτum P 8 enim] aS S 4 glona fua P1 tunc in ras. M 5 pofr aliquauτa R 7 regno M1P1 (Am.) 9 fufapenr MPC 10 fofcepir M1 P1. 12 duuergaTur P* 14 uae homini] om. P1 15 fcandalizet a 16 et 19 efr Tibi Ba 16 debilem] add. uel claudum P\'Bv 19 cum uno M3P2CRSav ocolu* P2 mTroire 81 20 condemnanf P\'S 21 puſſilliſP 24 p\' la paulum. P 26 eſ* P fu P Te non Rav 27 ut) & M1 duor\' ul\' τnũ τerτũ Rv ) 167
stet omne uerbum. quod si non audierit eos, dic ecclesiae: si autem et ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. amen dico uobis, quaecumque alligaueritis super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solueritis super terram, erunt soluta et in caelo. iterum dico uobis, quia duo ei uobis consenserint super terram de omni re, quaecumque petierint, fiet illis a patre meo, qui in caelis est. ubi . enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. tunc accedens Petrus ad eum dixit: domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? dicit illi Iesus: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi, qui uoluit rationem ponere cum semis suis: et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta: cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus uenundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. procidens autem seruus ille orabat eum dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. misertus autem dominus serui illius dimisit eum, et debitum dimisit ei. egressus autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: redde quod debes. et procidens conseruus eius rogabat eum dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. uidentes autem conserui eius quae fiebant contristati sunt ualde: et uenerunt et narrauerunt domino suo omnia quae facta fuerant. tunc uocauit illum dominus suus et ait illi: serue nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me:
[*](2 et pr.] om. PCS eccleſiae M1 3 qmcumque P1 6 conſenſerunτ P1 quodciiq, S, quamcumque av 8 duo ſunτ P ibi] ibi enl S 10 peccauiT M1PC me *** M 11 dmx P1 12 adſimulaτũ M 18 uerba: cum - - ponere om. P1 14 unua] om. Pl 16 unde ****** M dominus] eius BSv uenan M1 17 et 23 pcedenf MlPl (cod. Am.) 22 ſuffocauιτ S 25 habnr MIC, habuιτ P1, abuT i dom9 ſuã B 26 *fiebanτ P (fi in ras.) 28 illi] llle M1 P1 29 tibi] om. M1 ) 168
nonne ergo oportuit et te misereri conserui tui, sicut et ego tui misertus sum? et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet uniuersum debitum. sic et pater meus caelestis faciet uobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. Et paulo post: Et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes : si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? qui respondens ait eis: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos et dixit: propter hoc dimittit homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. dicunt illi: quid ergo Moyses mandauit dare libellum repudii et dimittere? ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras: ab initio autem non sic fuit. dico autem uobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur. dicunt illi discipuli eius: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. qui dixit: non omnes capiunt uerbum istud, sed quibus datum est. sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi, qui se ipsos eunuchizauerunt propter regnum caelorum: qui potest capere, capiat. tunc oblati sunt ei paruuli, ut manus eis inponeret et oraret: discipuli autem increpabant eos. Iesus uero ait eis: sinite paruulos et nolite eos prohibere ad me uenire. talium est enim regnum caelorum. et cum inposuisset eis manus, abiit inde. et ecce unus accedens ait illi: magister
[*]( 5 Matth. 19, 3—30 8 cf. Gen. 1, 27 et 2, 24 13 cf. Dent. 24, 1 et 9, 27 ) [*]( 8 quodadufq; P 5 uestris] om. S paułł MC 6 phanffei M1 8 qui] om. P* fecit hominem av 9 dimittet av 18 mof*ef P mandabiT S dan PS (Am.) et] om. C 14 mofef P. promſιτ P1 15 fuit fic av 16 uobis] om. MCB quia] om. P 17 dimiſā M1P1 18 moecaτ́ M 19 omnif P\' 22 *ab P 23 eunucbizauerunt] at cartrauerunt a in marg. (cf. v) 25 orarenT M1P1 eos] eif M1P uero] aure R 27 inpo*ſuiſeτ P ) 169
bone, quid boni faciam, ut habeam uitam aeternam? qui dixit ei: quid me interrogas de bono? unus est bonus deus. si autem uis ad uitam ingredi, serua mandata. dicit illi: quae? Iesus autem dixit: non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem, et: diliges proximum tuum sicut te ipsum. dicit illi adulescens: omnia haec custodiui, quid adhuc mihi deest? ait illi Iesus: si uis perfectus esse, uade, uende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et ueni, sequere me. cum audisset autem adulescens uerbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. Iesus autem dixit discipulis suis: amen dico uobis, quia diues difficile intrabit in regnum caelorum. et iterum dico uobis, facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum caelorum. auditis autem his discipuli mirabantur ualde dicentes: quis ergo poterit saluus esse? aspiciens autem Iesus dixit illis: apud homines hoc inpossibile est, apud deum autem omnia possibilia sunt. tunc respondens Petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: amen dico uobis, quod uos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. et omnis qui reliquit domum, uel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit. multi autem erunt primi nouissimi et nouissimi primi. Et paulo post: Sicut filius hominis non uenit ministrari,
[*]( 4 cf. Exod. 20, 13 28 Matth. 20, 28 ) [*]( 1 uita eT\'nã hẽam R 3 ingredi ad uitam a illi] ille S, ei a 5 furτū facIes R diciT et dihgif P1 6 parrem & matrem Tuam P\' 9 er uende R thef faur\' M 10 cum autem audiffet uerbum adolafcens a 14 camellum M1P1 16 porefr R 17 impoſſibile 8 hoc S 19 requim\' M, relinquim\' R 21 uos] om. Ml 28 XU S XH PS 24 reliquerit av 28 et] ιτẽ S et p. post et infra et aliq. post et et alibij om. P1 ucuτ* P . ) 170
sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis. Et aliquanto post: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari. et quae sunt dei deo. Et alibi: Diliges dominum deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. hoc est maximum et primum mandatum. secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. in his duobus mandatis uniuersa lex pendet et prophetae. Et post paucos uersus: Tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque dixerint uobis seruate et facite, secundum opera uero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera grauia et inportabilia et inponunt in umeros hominum, digito autem suo nolunt ea mouere. omnia uero opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias. amant autem primos recubitus in caenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro et uocari ab hominibus rabbi. uos autem nolite uocari rabbi: unus est enim magister uester, omnes autem uos fratres estis. et patrem nolite uocare uobis super terram: unus est enim pater uester, qui in caelis est nec uocemini magistri, quia magister uester unus est Christus. qui maior est uestrum, erit minister uester. qui autem se exaltauerit, humiliabitur, et qui se humiliauerit, exaltabitur. Et paulo post: Vae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam . et anethum et cyminum, et reliquistis quae grauiora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem. haec oportuit facere
[*]( 2 Matth. 22, 21 8 ib. 37—40 8 Matth. 28, 1-12 24 ib. 23—86 ) [*]( 1 fed* P 2 p; aliq̃ PC ceffanf ceſſari M1 3 alibi] p\' alif P 5 tUrba: et i. t. mente toa om. C est] enl M1 6 diligif M1P1 9 et] et ad Rav (cod. Am.) 10 moyfe M1P1 phanf fei M (sic infra) 11 dizerint] om. Pl n\'o opa R 18 onera] opera Ml humemt P\' 14 ea nolUnT R uero] enl C, uero** P 15 philacrena (philar. JR) MPlCRS 17 fmagogif MlPB 18 rabt M1R 20 nobif nocare MPCRa 21 emm efr P (cod. Am.) 28,eialtat o 24 se] om. P1 humihaτ MPCSa 25 quia] qui a 26 anaum MPCRS ciminū MCRS rehquifn C, relinquitis a ) 171
et illa non omittere. duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis, intus autem pleni sunt rapina et omni inmunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et parapsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et uos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. itaque testimonio estis uobismet ipsis, quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt: et uos implete mensuram patrum uestrorum. serpentes, genimina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? ideo ecce ego mitto ad uos prophetas, et sapientes, et scribas: et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis uestris, et persequimini de ciuitate in ciuitatem: ut ueniat super uos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. amen dico uobis, uenient haec omnia super generationem istam. Et paulo post: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: qui autem permanserit usque in finem, hic saluus erit. Et post
[*]( 25 Matth. 24, 12 et 13 ) [*]( 1 eieolenTef P2R 2 gluτ*ienτeſ P 8 quia] qui a 3 et 5 parabAdif MC 4 plene M1P1, plena M3P2CR 5 munda] om. P1 6 et pr.] in ras. M, om. S mund*u M 7 quia] qui a ſepulcriſ et 12 -cra М1P1 11 qui RSo 15 τeɾτιmoniuñ MP1CRa & quia MC 18 ideo dico nobis a ego] om. MP\'CR 19 et (ante ex) om. M1 crucrfigιτιf М1P1 et (ante ei) om. M1P1 20 ſinagogiſ M1PC perfequemini v 23 filiu Ml 25 p\' alq P 26 habundamr. , M1P1 27 permanserit] pfeuerauenT Sav aliq p; MC, aliquanta poft R \' . ) 172
aliquantum: Estote parati. quia nescitis qua hora filius hominis uenturus est. quis putas est fidelis seruus et prudens, quem constituit dominus suus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? beatus ille seruus. quem cum uenerit dominus eius inuenerit sic facientem. amen dico uobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. si autem dixerit malus seruus ille in corde suo: moram facit dominus meus uenire: et coeperit percutere conseruos suos, manducet autem et • bibat cum ebriis: ueniet dominus serui illius in die qua non sperat et hora qua ignorat, et diuidet eum partemque eius ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. Et post paululum: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Item post paululum: Cum autem uenerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim, et dedistis mihi manducare: sitiui, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et uisitastis me: in carcere, et uenistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et dedimus tibi potum ? quando autem
[*](1 Matth. 24, 44—51 12 Matth. 25, 13 18 ib. 81-46 ) [*]( 3 ſup MCRv 5 eius] om. P\' muenenr mgilanrem ſic facientem P\' nobis] om. P\' 6 conſτιτuιτMP\' 7 fe5 Ml 8 cepenr MCR 9 bibir S aemr MPC sperat] fe paraT Ml 10 dioidir MPC emn] xllum 8 eius] ei P1 12 pant MP, paulolum (bis) 8\' itaque] utique P1 18 item p. paul om. P1 paull M, aliq P\' 16 eos] eaf S 17 frua Ml quidem ouef S ad derrnf (his) Ml suis] eiuf PlR, om. a 18 autem] om. P\' ad ſiniſτnſ M1 diciT MPl 19 poffedιτe P 20 dedifn (bis) ... coopenufn P1 21 verba: sithii usque ad bibere om. S 22 operuiſτιſ 8 28 m carcere eram P\'Sav 25 pauimns te av ) 173
te uidimus hospitem et collegimus te, aut nudum et cooperuimus? aut quando te uidimus infirmum aut in carcere, et uenimus ad te? et respondens rex dicet illis: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet et his qui a sinistris erunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. esuriui enim, et non dedistis mihi manducare: sitiui, et non dedistis mihi potum: hospes fui, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus et in carcere, et non uisitastis me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: domine, quando te uidimus esurientem, et sitientem, et hospitem, aut nudum, aut infirmum, uel in carcere, et non ministrauimus tibi? tunc respondebit illis dicens: amen dico uobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Et aliquanto post: Vigilate et orate, ut non intretis in temptationem.