I. HAEC DE LIBRO LEGIS, QVI EXODVS NOMINATVR.
Non habebis deos alienos coram me. non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra. non adorabis ea neque coles. Item: Non adsumes nomen domini dei tui in uanum. nec enim habebit insontem dominus eum qui adsumpserit nomen domini dei sui frustra. Et paulo post: Honora patrem tuum et matrem, ut sis longaeuus super terram quam dominus deus tuus dabit tibi. non occides. non moechaberis. non furtum facies. non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, non seruum, non ancillam, non bouem, non asinum, nec omnia quae illius sunt Item post decalogum aliis in locis haec in eodem libro reperiuntur praecepta uiuendi: Non facietis mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis uobis. Et aliquanto post: Qui percusserit hominem nolens occidere, morte moriatur. qui autem non est insidiatus, sed deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum quo fugere debeat. si quis de [*]( 6 Ex. 20, 3--5 9 ib. 7 112 ib. 12—17 19 ib. 23 20 Ei. 21, 12—36 et 22, 1-29 ) [*]( 1 mofen P 2 pmi*fimuf (f ras.) M adgrediuaor (aggr. jRa) SPCRa 8 FINITPROLOGVS S, EXPLICIT PROLOGVS PB 5 uerba: haec d. 1. 1. q. e. nom. om. 8 6 I non habebis deos ahenos coram (lin. rubr. unc.) I me . non faaef S uerba: non h. d. a. c. me om. MPCBa 6 faciac P 8 fub τerram M1P1 10 uano M1P1 13 mechabenf PR 15 concnpiTcif M\' 18 m locif precepra (in ras.) .... reppenunror mnendi P 19 mecum] om. Bav 20 ahquando M\' 21 morrem P1 22 manu M1P1 28 tibi a )
7
industria occiderit proximum suum per insidias, ab altari meo euelles eum, ut moriatur. qui percusserit patrem suum et matrem, morte moriatur. qui furatus fuerit hominem et uendiderit eum, conuictus noxae morte moriatur. qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. si rixati fuerint uiri et percusserit alter proximum suum lapide uel pugno et ille mortuus [non fuerit, sed [iacuerit in lectulo, si surrexerit et ambulauerit foris super baculum suum, innocens erit qui percussit, ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat. qui percusserit seruum suum uel ancillam uirga, et mortuus fuerit in manibus eius, criminis reus erit: sin autem uno die superuixerit uel duobus, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est. si rixati fuerint uiri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortiuum quidem fecerit, sed ipsa uixerit, subiacebit damno, quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint: sin autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, uulnus pro uulnere, liuorem pro liuore. si percusserit quispiam oculum serui sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet liberos pro oculo quem eruit. dentem quoque si excusserit seruo aut ancillae suae, similiter dimittet eos liberos. si bos cornu petierit uirum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes eius, dominusque bonis innocens erit. quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec reclusit eum, occideritque uirum ac mulierem, et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. quod si pretium ei fuerit inpositum, dabit pro anima sua
[*]( 1 & v infidiaf Sv alxano P 3 morTem M\' 4 uindenτ M1, tuderrr P conmncruf Mx nonę M mone (uirg. ras.) M 5 morrem Ml 7 sed] fl C\' 9 ut] er P1 opera P1 10 feruu f ancillã fuã S 18 penę C, pene S 14 auorτιuū P\' 16 arbmru C iudicauennt MPv, mdicauenr C 17 reddaT Ca 21 eof liberof * • Sv 22 aut] 1 Sv 24 comedunT C, comedunf M, comedunxur P, eomederenf S 25 dominus quoque Rv cornuppera JP*, cormpexa M2S 26 hab en Ml 29 ei] ei\' S ) 8
quicquid fuerit postulatus. filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. si seruum ancillamque inuaserit, triginta siclos argenti dabit domino, bos uero lapidibus obruetur. si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium iumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. si bos alienus bouem alterius uulnerauerit et ille mortuus fuerit, uendent bouem uiuum et diuident pretium, cadauer autem mortui inter se dispertient. sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius et non custodiuit eum dominus suus, reddet bouem pro boue et cadauer integrum accipiet. Si quis furatus fuerit bouem aut ouem et occiderit uel uendiderit, quinque boues pro uno boue restituet et quattuor oues pro una oue. si effringens fur domum siue suffodiens fuerit inuentus et accepto uulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetrauit et ipse morietur. si non habuerit quod pro furto reddat, uenundabitur. si inuentum fuerit apud eum quod furatus est uiuens, siue bos siue asinus siue ouis, duplum restituet. si laeserit quispiam agrum uel uineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur aliena, quicquid optimum habuerit in agro suo uel in uinea, pro damni aestimatione restituet. si egressus ignis inuenerit spinas et conprehenderit aceruos frugum siue stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. si quis commendauerit amico pecuniam aut uas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint, si inuenitur fur, duplum reddet: si latet, dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non
[*]( 2 fimile S 8 xxx S 4 obr.] oppnmerur Sv apparuenr P 7 bone M1 8 uiuum] om, MCR 9 et 12 cadaber Mk 10 cornu* peT& P, cornipaa SM2 18 uindenτ M\' v S 14 refτιτuaτ S I X X rm MS 1 effrangenf P 16 λ λ fangmmif reuf S 17 pparablT M1P1, pparaT C 11 aurem a 18 maenTUf P\' 21 d1 * miferιτ C 22 obτιmū C damnif P1 fnmacione M1 28 fpicaf Pt Ra (errauerunt Maurini) 24 fegeres fτanτes R fegiref M 25 fucoendiT R 26 fufceperιτ MPC, fufcepiT R 27 muemef Sa fur] om. MPC ) 9
extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandam fraudem, tam in boue quam in asino et oue ac uestimento, et quicquid damnum inferre potest: et ad deos utriusque causa perueniet: et si illi iudicauerint, duplum restituet proximo suo. si quis commendauerit proximo suo asinum, bouem et ouem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum uel captum ab hostibus nullusque hoc uiderit, iusiurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. quod si furto sublatum fuerit, restituet damnum domino. si comestum a bestia, defert ad eum quod occisum est et non restituet. qui a proximo suo quicquam horum mutuum postulauerit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere conpelletur. quod si in praesentiarum fuit dominus, non restituet, maxime si conductum uenerat pro mercede operis sui. si seduxerit quis uirginem necdum desponsatam et dormierit cum ea, dotabit eam et habebit uxorem. si pater uirginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam uirgines accipere consuerunt. maleficos non patieris uiuere. qui coierit cum iumento, morte moriatur. qui immolat diis, occidetur, praeter domino soli. aduenam non contristabis neque adfliges eum: aduenae enim fuistis in terra Aegypti. uiduae et pupillo non nocebitis. si laeseritis eos, uociferabuntur ad me, et ego exaudiam clamorem eorum et indignabitur furor meus percutiamque uos gladio et erunt uxores uestrae uiduae et filii uestri pupilli. si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urges eum quasi exactor nec usuris opprimes. si pignus
[*]( 1 mannf S 8 potest] puτẽ C ad eof P1 5 er erasum P 6 omnem P1 7 hostibus beftiis a 8 manu fui B ad] m S 10 cogiTnr M\' furtum P1 11 mefrff M1\', cõmefτũ B a befrxa faenx a deferr MPS, defrex Cl, defereT C2Ra (cod. Am.) 16 si quisfedaierit a 17 difponfaτã M1P 18 habebiT eam MPCBav dare] donare P reddaT MORa 19 cenfuerunr P1, confuenerat Rυ 20 qm COlenT in ras. ab al. m. P lnmenTum P1 21 moneT S, mon Ml immola S 22 adfiigif M1, affligif P, afligef S aemm S 28 aegipti C nocebif MP1C 24 audift 80 27 muruoB 28 urgebif Bv ) 10
a proximo tuo acceperis uestimentum, ante solis occasum redde ei: ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius, nec habet aliud in quo dormiat: si clamauerit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. diis non detrahes, et principi populi tui non male dices. decimas tuas et primitias non tardabis Offerre. primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. Et paulo post: Non suscipies uocem mendacii, nec iunges manum tuam, ut pro impio dicas falsum testimonium. non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae, ut a uero deuies. pauperis quoque non misereberis in negotio. si occurreris boui inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. si uideris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed subleuabis cum eo. non declinabis in iudicio pauperis. mendacium fugies. insontem et iustum non occides: quia auersor impium. ne accipias munera, quae excaecant etiam prudentes et subuertunt uerba iustorum. peregrino molestus non eris: scitis enim aduenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti Et post quaedam interposita, cum de alienigenis loqueretur: Non adorabis deos eorum, neque coles eos. non facies opera eorum, sed destrues eos et confringes statuas eorum: seruietisque domino deo uestro. Et post multa in eodem libro de diis gentium: Sed aras eorum destrue, confringe statuas lucosque succide. noli adorare deum alienum. dominus zelotes nomen eius, deus est aemulator. ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adorauerint simulacra eorum,
[*]( 7 Ex. 23, 1-9 20 ib. 24 et 25 28 Ex. 84, 18-17 ) [*]( 1 ocafũ S 2 openeT- S (cod. Åmiat.) 3 habiT M1 4 derrahif Ml 5 pnncipe M1P1 maledicif M\'P 7 et p. post] om. R iungif M1, lnngaf S 10 pauperet MIPI 11 miferebif 01 negotio] lndicio P\'Rav. 12 erranTe S ad] ex corr. add. PS hodienref P\', odienτι * f M 15 quia an. imp.] om. B auerfof 01 19 mpohTa P1 20 loquira° Ml nec colaf S 24 fraxuaf confnnge S alienii dm adorare S 25 zeloTif MPCS estj om. PCBS 26 lmaf Ml ) 11
nocet te quispiam, ut comedas de immolatis. nec uxorem de filiabus eorum accipias filiis tuis, ne postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. deos conflatiles non facies tibi. Et paulo post: Primitias frugum terrae tuae offeres in domum domini dei tui. Haec de libro legis, qui Exodus nominatur, colligenda existimaui. nunc eodem modo inspiciamus in sequenti Leuitico.