Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Eodem tempore quidam Vincentius Victor in Mauritania Caesariensi inuenit apud Hispanum quendam presbyterum Petrum nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae hominum singulorum, utrum ex illa primi hominis ac deinde ex parentibus propagentur an sicut illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur, me nescire confessus sum, uerum tamen scire animam non corpus esse, sed spiritum, et contra ista mea ad eundem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea Renatus monachus misit. quibus ego lectis responsione mea quattuor reddidi, unum ad Renatum monachum, alterum ad presbyterum Petrum et duos ad eundem Victorem. sed ad Petrum quamuis habeat libri prolixitatem, tamen epistula est, quam nolui a tribus ceteris separare. in his autem omnibus, in quibus multa [*]( 1 Retract. II, 33, 2. 42, 3 11 Retract. I, 1, 8. II, 71, 1 ) [*]( 1 diserui Gt, inferui H retractarem∗∗ D 2 manichaeum M 3 appellatur Sl 4 canonica 81 5 num. om. BFPQ, LVI v 6 libros GN quatuor G, septem F 7 incentius uictur H mauri∗tania. C, mauretania D1P1Q, mauritanea R 8 cesariensi 01DFGS, caessariensi P apud om. BE1 yspanum F, ispanum D, spanum BC1E1GRS pre- * sbiterum C1DE, praesbiterum 02H 10 origine E animae om. BFGNQ18, animarum D2 homonum G illa C1DQ1R, illa una eet. V prima HM 11 ac M a. l., ∗ac (h ras.) CD an C 14 istud meum V post mea add. p2 dicta eondem 01 15 caesaria 02GQ 16 ergo E quattuor] quattuor libros MQ2 reddidit (t ras.) 0 17 pro ad] a Et alium V ad om. E presbiterum OEM, praesbiterum D 18 pro ad] et H habeant GNS, habebat EI 19 aepistula D noluit P, uolui G 20 separare C1D1, separi E1, separari cet. v iis m ) [*]( 13* )

196
necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis hominibus dantur, cunctationem meam et multos errores atque prauitates praesumptionis eius ostendi. quem tamen iuuenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui lenitate tractaui et ab eo scripta correctionis eius accepi.

Huius operis liber ad Renatum sic incipit: Sinceritatem tuam erga nos; ad Petrum autem sic: Domino dilectissimo patri et conpresbytero Petro; duorum uero nouissimorum ad Vincentium Victorem primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putaui.