Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Scripsi duos libros ad inlustrem uirum, comitem Valerium, cum audissem Pelagianos ei nescio quid scripsisse de nobis, quod scilicet nuptias damnaremus asserendo originale peccatum. quorum librorum titulus est: de nuptiis et concupiscentia. bonitatem quippe defendimus nuptiarum, ne putaretur earum esse uitium concupiscentia carnis et lex in membris repugnans legi mentis, quo malo libidinis bene utitur ad filios procreandos pudicitia coniugalis. ut autem duo libri essent, primus uenit in Iuliani Pelagiani manus, et scripsit [*]( 12 Aug. op. inperf. c. Iulian. praef. 16 I 10. 2, 16 Rom. 7, 23 18 Aug. c. Iulian. IIII, 1, 1. op. inperf. c. Iulian. II, 31 ) [*]( 1 et om. OSa, ac m celeritate om. Oa, e alt. in ras. m. 2 M 2 sermonem C1D1 responsioniş Q 3 adhibetis Dl quid ex quod M cui] cuique N 4 locorum a responderimus 02ER, responderemus C1D 1, responderim cet. v 5 post eorum] posterum El 6 eorum om. ER praecidenti Dl disputationi] om. PQa, hac disputatione V hac] hanc 02, hec El disputatione 02, disputationi 0 8 LXXVIII OJ, om. BFGPQ, LIII v 9 titulum om. G concupiscentia. (s ras.) F, concupiscentiis R2 ualerinum pi, ualerianum O1, ualerium comitem m 10 liber 01 11 scribsi EHM libruB 01 u.lerium D, ualerianum F 12 pelagianus 01 ei om. BQl scribsisse BMpl 13 damnarē E1 14 concupiscentiam H 15 bonitatemconcupiBcentia om. QI putetur B, putarent Q2 16 uicium 01 et lex] edex Et 17 libidinis om. N, libidine S2 utitur bene Q 18 pudititia DEG 19 prior V in om. H )

190
aduersus eum libros quattuor, ex quibus quidam nonnulla descripsit et comiti Valerio misit, ille uero ad nos. quae cum accepissem, alio libro ad eadem ipsa respondi.

Huius operis primus liber sic incipit: Heretici noui, dilectissime fili Valeri, secundus autem sic: Inter militiae tuae curas.