Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Scripsi etiam duos libros ad presbyterum Hieronymum sedentem in Bethlem, unum de origine animae hominis, alterum de sententia apostoli Iacobi, ubi ait: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, de utroque consulens eum. sed in illo priore quaestionem, quam exposui, ipse non solui; in posteriore autem, quid mihi de illa soluenda uideretur, ipse non tacui, sed utrum hoc annueret etiam ille consului. rescripsit autem laudans eandem consultationem meam, sibi tamen ad id respondendum non esse respondit. ego uero, quousque esset in corpore, hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando et cum ipsa responsione eius potius ederentur, illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut, qui legit, admoneatur aut non quaerere omnino, quomodo [*]( . 4. epp. 166. 167 6 Iac. 2, 10 ) [*](1 num. om. BFPQ, XLV 11 2 hieronimum BC2DEGHMPS, hyeronimum C1V, iheronimum FNO, ieronimum R presbiterum P unus om. Dl unus-iacobi om. V 3 alter (om. et) B sentia pI, sententia quadam B iacobi apki DzF 4 eciam 01 duobus El presbiterum EMQ hyeronimum C1 V, iheronimum NO, ieronimum F, hieronimum cet. hieronymum preBbyterum v 5 bethlem OE, bethleem BD2 GHMNOPQSV, betlem Dl, bethlehem cet..v) anime 01 6 sequentia C\'D\' iacobi apostoli BRVv 7 seruaberit 01, obseruauerit 0 autem om. FH 8 factum 81 utroquae D consolens C1D1 9 illi Ml priorem M, priori E quaestione E exposui C1D1EO PQ2R, proposui eet. v solQ H in om. H 10 posterore Dl ipse ODEOPR, orn. eet. 11 urum C1D1 hoc М2 in ras. annueret (et ex it corr. C) CDtR, annueret approbaret S, adprobaret∗∗∗ (ad m. 2, hoc ras.) M, adprobaret eet. v ille om. B, illum FGNQS, illud D2 consolui C1D1H 12 rescribsit M laudans (ud m. 2 in ras.) C 13 ad *id (h ras.) C, ad eet. v non C1D1R, nacuum otium non 8, otium non cet. v esse non B respondit (o in ras. m. 2) C, respondet P1 14 quouBquae D hedere Q 15 et] ut E2 s. 1. 16 ederentur potius Bl hederentur Q, ak haberetur a mg. ededi V 17 qui] quid 01Dl amoneatur 01, ammoneatur eet. quaere D1 V1 )

185
detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis huius admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus, quamuis de originali peccato fides catholica nouit in paruulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnatis, posteriorem uero ad hoc, ut quaestionis. de qua ibi agitur, etiam quae nobis uisa est solutio ipsa noscatur.

Hoc opus sic incipit: Deum nostrum, qui nos uocauit.