Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Eo tempore librum de unico baptismo amicus quidam meus a nescio quo Donatista presbytero accepit indicante, quod Petilianus episcopus eorum Constantiniensis eum scripserit. hunc ad me ille adtulit ac uehementer, ut ei responderem, rogauit. librum autem etiam meum, in quo respondi, eundem titulum habere uolui, hoc est de unico baptismo. [*]( 1 De pecc. mer. et rem. II, 31, 50 5 I Cor. 15, 52 ) [*]( 1 secundo (sec m. 2 in ras.) C quodam] que iam H, in q. a hoc (in ras.) C inquam etiam BFNQS, etiam C1D1R, inquam cet. v, om. G 2 finem ClDl largiatur P repentinarp CD communione El non om. H 3 seruant ClDl inquisitione (t ex c CP) CFGNS enim om. B 4 uita ista Ov, hac uita B, ista (om. uita) N alt. *morte C 5 uitam om. BF uitam aeternam 0 celeberrima Ql hictu Q 6 transeundo om. a sentiant ElOPVa, sentiunt BFGNS 8 actibus M 9 LXI R, om. BFPQ, XXXIV v 10 petiliano ClDh pecilianum R ad constantinum] om. V, ad constantiijum C, constantinensem EP 13 a om. FGNS, eras. E, an C nescio (n m. 2) C, a nescio E2, nescio* D quodam P2 presbitero EFM iudicante Q, indicantem OP 14 earum H constiniensis CDl, conatantinensis BD2GHMOPQ1SV, constantiensis F scripserit D2 in ras., scribserit HM, scriberit Cl 15 illum E *ac (h ras.) CD respondere CXDX 16 librum C1D1R, et factum est. librum cet. v autem om. B etiam- om. FOa meum (eum in ras.) M in quo] inquam Ql eundem] eum Gl, ufi a 17 abere P )

173

In quo libro illud, quod dixi: Constantinum imperatorem .Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptugnensem non negasse accusationis locum, quamuis eos in Caecilianum fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, in ordine temporum postea consideratum aliter inuentum est. nam prius memoratus imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus, et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. qui ordo temporum per consules declaratus multo uehementius in ea causa calumnias Donatistarum conuincit penitusque subuertit, quod alibi ostendimus.

Hic liber sic incipit: Respondere aduersa sentientibus. [*]( a )