Retractationum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Hic liber sic incipit: Quodam die in diebus sanctis octauarum . [*]( 8 De diuin. daem. 5, 9 . ) [*]( 1 quicumquae D calomniis OlD\' 2 mouimini V 3 num. om. BFPQ, XXX v 4 diuinacione (di add. 2 8. I.) C doemonum EG libri C1 5 accedit CLDLV in D1EJR, **in (7, ex cet. v disputacione 01 6 necessitas om. F necessitas-diuinatione add. E2 in mg. ut] un (del. m. 2) C demonum 01 librum 0 scribere CDX 8 quodam autem eius a ubi om. a dixi om. 0, dixit 01 9 disposiciones C1, dispositionis D1 uoce* (s ras.) E + prolatus CXDX 11 facilitate C, facillitate Dt, felicitate El rem add. E2M2 s. l. 12 audatiore CB, audaciori D2N, audatione Q1 as se uera»tione C 13 noticiam B01FR, notiam El demonum C, daemon.um (i ras.) 8 per-15 autem S2 in mg. 15 nos] nus C1D1, non nos 82 et ea om. F, et ideo G 16 cognuscant 01, cognoscat H diffillicime Q1 ab (b m. 2 in ras.) M 17 inuenire Ml 18 inpit E octabarum P2 )
Inter haec missae sunt mihi Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri Christianum, ut contra paganos soluerentur, praesertim quia nonnullas earum a Porfyrio philosopho propositas dixit. sed non esse arbitror Porfyrium Siculum, cuius celeberrima est fama. harum quaestionum disputationes in unum librum contuli non prolixum, cuius est titulus: sex quaestiones contra paganos expositae. earum autem prima est de resurrectione, secunda de tempore Christianae religionis, tertia de sacrificiorum distinctione, quarta de eo, quod scriptum est: in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis, quinta de filio dei secundum Salomonem, sexta de Iona propheta.