Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

In quinto libro et ubicumque in eis libris posui de semine, cui repromissum est, quod dispositum sit per angelos in manu mediatoris, non sic habet apostolus, sicut ueriores codices post inspexi, maxime graecos. de lege enim dictum est, quod tamquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem.

in sexto libro quod dixi: Adam imaginem dei, secundum quam factus est, perdidit peccato, non sic accipiendum est, tamquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet.