Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Hoc opus excepta epistula, quae postmodum ad eius caput 15 adiuncta est, sic incipit: Lecturus haec, quae de trinitate disserimus.

CAPVT XLII. DE CONSENSV EVANGELISTARVM LIBRI QVATTVOR.

Per eosdem annos, quibus paulatim libros de trinitate 20 dictabam, scripsi et alios labore continuo interponens eos [*]( 5 De trin. XII, 10, 15 6 I Cor. 6, 18 12 Retract. I, 18, 9. Serm. 162 ) [*]( 1 lucustae Ml locustae saliunt] locuta es aliud R edicit GSl mundus El 2 immodis Hl uolatibus C 3 sunt om. H scarabaei C modi P2 s. l., mundi Fl 4 in om. F 5 uelut (ut s. I.) V, uelud 01, i uero 0 8. I. 6 omnem 01Dl quoquumque Cl, quocumquae D1, quodque HI post homo add. M1 s. I.: peccatum 7 satisfacit (a alt. in ras.) M, satisfecit R 8 quod] qutt ex quur corr. H fornicantur C1D1 proprium corpus BR, corpus suum 0 9 peccati F ille om. Dl 10 adhipiscenda N sentiuntur (pr. nt m. 2 in ras.) D, sensiuntur Qr, al. sequuntur a in mg. in 02 s. 1. 11 bonis inponat (om. sui) E post ponat add. P2 s. l. cu plus a peccato R 12 forni*catio C concnbito DlV, concupito 01 13 inlecito V loquutum EHP dicerit ClDl 14 epistula ClH, aepistula Ml, epistola cet. modum (om. post) N 15 lectorus D1 16 disseruimus Ba, discerimus Ql 17 num. om. BFNPQ, XVI v 18 consenso Cl, consu D1 aenangelistarum C quatuor C, II. N 19 libros] in 1. E 20 labore om. Fl, labore* (s ras.) CD eos] eos libros H )

150
illorum temporibus, in quibus sunt libri quattuor de consensu euangelistarum propter eos, qui tamquam dissentientibus calumniantur. quorum primus liber aduersus illos conscriptus est, qui tamquam maxime sapientem Christum uel honorant uel honorare se fingunt et ideo nolunt euangelio credere, quia non ab illo illa conscripta sunt, sed ab eius discipulis, quos existimant ei diuinitatem, qua crederetur deus, errore tribuisse.

In quo libro ex Abraham coepisse gentem Hebreorum est quidem et hoc credibile, ut Hebrei uelut Abrahei dicti esse uideantur, sed ex illo uerius intelleguntur appellati, qui uocabatur Heber, tamquam Heberei, de qua re in libro sexto decimo de ciuitate dei satis disserui.