Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Libros de trinitate, quae deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. sed cum eorum duodecim non perfecissem et eos diutius tenerem, quam possent sustinere, qui uehementer eos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati, quam deberent ac possent, quando eos edere uoluissem. quod posteaquam conperi, quia et alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos iam ipse non edere, sed sic habere, ut alio aliquo opusculo meo, quid mihi de his euenerit, dicerem. urguentibus tamen fratribus — quia resistere non eis ualui — emendaui eos, quantum emendandos putaui, et [*](1 deum Ml deserentes se] desserent ee H animas-diceretur .om. Sl se animas-agebatur G3 in ras. et in mg. 2 deserentes se om. S, deserentes ee R 3 petisti 02 in ras., petis E me] a me EQa 4 XL.I C, XL H, om. BFPQ, XV v 5 liber F quindecem C1, unus F 6 trinitatae C quindecim om. 0 scripsi (si m. 2 s. l.) C 7 aliquod C1D1EM1RS1 annus Bl duodecim C1D1 duodecimum cet. v non C1D1, nondum cet. v perfecisse (- m. 2) C 8 eos om. H diutius (uti s. l. m. 2) C tenerem C posaent] non p. E ueimenter M1 9 eos CD1E2M, illos cet. m, om. a * cupiebat ClDx 10 deberent C, debe∗∗rent (re ras.) D possent ac deberent N edere eos F 11 et alia] talia R eorum om. S1 nos 02 in ras. 12 remanserunt 01Dt staturam C1D1, studueram C2 13 alio ClD, in alio cet. v aliquo* C opusculo* C, opoacolo 2?1 meo* C eis BD2FGNQS eueneret C1, aesuenerit P 14 dicere C1D1, dicemur Hl, diceremur H1 urguentibus OIDPRV, ungentibus JB1, gentibus Hl, exigentibus H2, urgentibus cet. quia C1D1EOPR, quibus cet. m non eis ualui] non eis ualuit (uoluit C1) 01Dt, non eis eualui ElB, non ea ualui H, non ualui cet. v 15 aemendaui P, (men ex nim corr.) Q emendandum 01, emendandus Dl ) [*]( 10* )

148
conpleui et edidi adiungens eis a capite epistulam, quam scripsi ad uenerabilem Aurelium, episcopum Carthaginiensis ecclesiae, quo tamquam prologo exposui et quid accidisset et quid facere mea cogitatione uoluissem et quid fratrum conpellente caritate fecissem.

In quorum libro undecimo, cum de corpore uisibili agerem, [*]( (2)) dixi: quocirca id amare alienari est. quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse, qui hoc amat; nam non est alienari in laudem creatoris amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque uere beatus sit.