Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Confessionum mearum libri tredecim et de malis et de bonis meis deum laudant iustum et bonum atque in eum excitant humanum intellectum et affectum; interim, quod ad [*]( 1 Aug. de ciu. dei VIII, 11. cf. Ambros. in Ps. CXVIII. exp. 18, 4. de Noe et area 8, 24 2 Ambros. de sacram. regen. s. de philos. (cf. Ballerini IIII, 905 sq. Ihm Neue Jahrb. suppl. XVII, 76). Aug. c. Iul. II, 5, 14. 7, 20 5 non extant 8 Aug. ep. 93, 5, 17 ) [*]( 1 dixit G, senserit a eius libro GNQ 2 philosofia V, filosofla H, philophia Q 4 XXXI om. BFPQV, V v 6 mei om. BD2FGNQS 8 in quorum primo libro v mihi non OPVa placeret C1D1G1SV illius P 9 inpetus BEFGHMNPV scismaticos BD1FGNOS, chismaticos M, schysmaticos V, cismaticos EH, schismaticos cet. uehementer C1D1Q2R, uiolenter cet. v 10 et] quod a tunc mihi v nonD2 inras. quia a 11 quantum] q. eis E auderit Dl, audiretif impuni- tatis Ql, impuritas BFGN 12 confferre D possit BD2FGHlMNQSV diligentiae H, et diligentia R, diligentius 01 13 disciplina H 14 donatise Dl 15 num. om. BFHPQR, VI v 17 bonis et de malis H 18 laudans OlD adquae D, ad que E )

138
me adtinet, hoc in me egerunt, cum scriberentur, et agunt, cum leguntur. quid de illis alii sentiant, ipsi uiderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. a primo usque ad decimum. de me scripti sunt, in tribus ceteris de scripturis sanctis ab eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, usque ad sabbati requiem..

In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam [*]( (2) ) confiterer dicens, quod anima nostra una quodam modo facta fuerat ex duabus: et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaueram; quae mihi quasi declamatio lenis quam grauis confessio uidetur, quamuis utcumque temperata sit haec ineptia in eo, quod additum est: forte.

et in libro tertio decimo quod dixi: firmamentum factum inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, non satis considerate dictum est; res autem in abdito est ualde.

Hoc opus sic incipit: Magnus es, domine.