Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

In secundo sane libro de auctore libri, quem plures uocant [*]( (2) ) Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Iesus Sirach scripserit, non ita constare, ut a me dictum est, postea didici et omnino probabilius conperi non esse hunc eius auctorem.

ubi autem dixi: his quadraginta quattuor libris testamenti ueteris terminatur auctoritas, ex consuetudine, qua iam loquitur ecclesia, uetus testamentum appellaui; apostolus autem non uidetur appellare testamentum uetus, nisi quod datum est in monte Sina.