Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Librorum, quos episcopus elaboraui, primi duo sunt ad Simplicianum, ecclesiae Mediolanensis antestitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diuersis quaestionibus, quarum duas ex epistula Pauli apostoli ad Romanos in primum librum contuli.

Harum prior est de eo, quod scriptum est: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit, usque ad illud, ubi ait: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum. in qua illa apostoli uerba: lex spiritalis est, ego autem carnalis sum et cetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tamquam homo describitur adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutus; longe enim postea etiam spiritalis hominis — et hoc probabilius - esse [*]( 4 Librorum—p. 132, 14 nihil sit] Aug. de praedest. sanet. 4, 8 5 Aug. Confess. VIII, 1, 2 9 Rom. 7, 7 11 Rom. 7, 24 sq. 13 ad Simplic. I, 1, 9 Rom. 7, 14 16 Roro. 6, 14. 17 Retract. I, 22, 2 ) [*]( 2 XXVn om. BFHNPQ, Iv 3 Simplicianum] 8. epm H libri duo om. E, liber I. 0 4 elaboraui om. Gl 5 ecclesiae (ec in ras. m. 2) C, aecclesiae D mediolanesis Cl, mediolanisis Dt, mediolensis P antestitem CEM, antistitem cet. v 6 ambrosium Dt 7 aepistula M, epistola C romanus ClDxEl primo R, priore V libro R V 9 arum Cx pr. est om. BF quod E 10 dicimus CDl usquae D 11 liberabit (bit in ras.) Dl, liberauit EM1PS1, liuerauit Cl, huius om. N 12 gratia] nisi gr. E2 s. l. dum nrm ihm xpm 0 15 exposui. (t ras.) E describitur ClDl (cf. p. 83, 11), describatur cet. v. 16 alt. sub E1 8. I. grati El 17 etiam postea H probabilius (babilins in ras.) M ) [*](5* )

132
posse illa uerba cognoui.