Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Quod uero dixi: illud autem lumen non inrationabilium auium [*]( (2)) oculos pascit, sed pura corda eorum, qui deo credunt et ab amore uisibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta inplenda conuertunt; quod omnes homines possunt, si uelint, non putent noui heretici Pelagiani secundum eos esse dictum. uerum est enim omnino omnes homines hoc posse, si uelint. sed praeparatur uoluntas a domino et tantum augetur munere caritatis, ut possint. quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni.

quod uero ibi legitur, benedictionem domini, de qua dictum est: crescite et multiplica mini, in carnalem fecunditatem post peccatum conuersam [*](1 Gen. 2, 2 2 Gen. 2, 4 3 Gen. 3, 23 aq. 7 De Gen. adu. Man. I, 3, 6 12 Prou. 8, 35 sec. LXX 15 De Gen. adu. Man. I, 19, 30 16 Gen. 1, 28 ) [*]( 1 deum BFG pr. in om. Q 2 hic] hic est B 3 mulier] uxor B dimisi EH paradyso BCEFG 4 ligno] in 1. B errorum Hl, erroris 01 5 fide D1 catolicae B ueritas CDl 6 et quid CD1NR, et quid nos Ea, et nos quid cet. m breuiter om. E - aperte∗∗∗ (que add. m. 2) D, et aperte (om. que) F conplectes Dl 7 inrationabilium CDEQ, inrationalium cet. animalium a 9 im- .-plernla F7 in mg., af seruanda a in mg. 10 omnia Y homines .om. 0 possunt (po m. 2 in ras.) D uellint Dl non-12 si uel add. F2 in mg. inf. putent C2D2ENQR, potent ClDl, eihistiment V, existiment cet. v 11 pelagiani B2 8. l., giani D2 in ras., p.elagiani Ca ras.) C esse (pr. e ex s) M dictum esse B dictum.. (ee ras.) M 12 omnis Y si] se C1H1. uellint Dl praeparatur] pepatur Cl, . praepattir D1 -13 uolun C1, uolon D1 augitur C1D1 munere (re s. I. m. 2) H 14 ut] et H1, non est dictum H, non dictum est B, dictam est F1 15 benedictionem] de benedictione EOPa 16 dfii CD1, dei cet. v de qua CDEFGNQR, qua cet. v; an scribendum: domini dei, qua? fecunditatem] eam f. E2 s. l. )

49
esse credendam, si non potest alio modo dictum uideri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines, nisi peccassent, omnino non adprobo.

illud etiam non est consequens, ut ideo intellegatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae uirides et ligna fructifera omni generi bestiarum et omnibus auibus et omnibus serpentibus in libris Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et uolatilia, quae solis carnibus uiuere uideantur. fieri enim posset, ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter oboedientiam, qua ipsi homines deo sine ulla iniquitate seruirent, mererentur omnes bestias et aues omni modo habere seruientes.

item mouere potest, quomodo dixerim de populo Israhel: adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tamquam in mari gentium populus ille legi seruiebat, quandoquidem apud gentes sacrificare non poterat, sicut eos et nunc uidemus sine sacrificiis remansisse, nisi forte, quod per pascha immolant ouem, hoc in sacrificio deputetur.

[*]( (3) ) In secundo etiam libro illud, quod posui, nomine pabuli [*](3 De Gen. ada. Man. I, 20, 31 5 Gen. 1, 29 sq. 12 De Gen. adn. Man. I, 23, 40 16 Aug. c. litt. Petil. II, 37, 87. Hieron. ep. 52, 10 (ad Nepotianum). cf. Dent. 16, 6 sq. 18 De Gen. adu. Man. II, 3, 4 ) [*]( 1 credendum B2EFHP uidere C1D1, inueniri a 2 potentur Ql fuisse F2 in ras. filius C1D1 3 adprobo∗∗ (o in ras.) H 4 alligoria MP tantummodil E1 5 erbae (a ras.) P uirides] uideret Hl, uidelicet H1 s. Z. et om. HN genera U1, genere Bl 6 libris CDlR, libro cet. v; cf. CSEL XXVIII, 229, 22 7 geneseus ClDl quadrapedia Fl 8 posset enim M1 possit GS, posse a 9 *alerentur (h ras.) E ominibus D si* F 10 hobedientiam Q sine (n ex u) H seruire CIDi 11 mererentur (ren m. 2) C, merentur D1, mererent 81 omnis V 12 seruituti B2 s. I. 13 corporali] de c. BE1FGM2OPSV de corp. adhuc B circumcisioni C3 14 mari] manu E2, magi Dl populos Hx ille om. a legis C 15 poterat BICD1, poterant cet. v sic B eos] in eos Hl uidimus D\' 16 quod] apud q. Ql, quosdam Q2 in mg. pasca B1R, pascha* (m ras.) E 17 ****ouem H sacrifitio D, sacrificiis a deputentur N 18 pabuli (p in ras.) M, pa*buli D ) [*]( XXXVI Aug. sectio I para 2 ) [*]( 4 )

50