Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

illud, quod ibi positum est: detis, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat, si deus intellegendus est, addenda fuerant uerba, ut diceretur: quem mortalis corporis sensus ignorat. si autem mundus dictus est, quem sensus ignorat, ille recte intellegitur, qui futurus est caelo nouo et terra noua; sed etiam hic addenda erant illa, ut diceretur: mortalis corporis sensus. sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appellatur, nec adsidue repetendum est, quod et superius inde iam dixi, sed hoc recolendum, ubicumque ista locutio in meis litteris inuenitur

[*]( (3) ) Et ubi dixi de patre et filio: qui gignit et quem gignit. unum est, dicendum fuit: unum sunt, sicut aperte ipsa ueritas loquitur dicens: ego et pater unum sumus.

nec illud mihi placet, quod in ista uita deo intellecto iam beatam esse, animam dixi, nisi forte spe.

item quod dixi: ad sapientiae coniunctionem non una uia perueniri non bene sonat; quasi [*]( 3 Solil. I, 1, 3 8 Es. 65, 17. 66, 22. II Petro 3, 18. Apoc. 21, 1 11 Retract. I, 1, 4. 3, 3 13 Solil. I, 1, 4 15 Io. 10, 30 16 Solil. I, 7, 14 17 Solil. I, 13, 23 ) [*]( 1 etiam B difinitum ClD, diffinitum F hic defin. est E 2 quid] quod HOPR 3 poesent Bl, possunt B2D2FW scire D2 in ras. illud] et illud EHMOPRVv 4 est regnum E est otua H mundos El ignorat D2 in ras., ignurat C1, ignora. (t euan.) H 5 addenda* (e ras.) H erant B dicerem W 7 fu»turus (e ras.) H 8 caelum P, in caelo a nouum P terra] cetera Dl sed] si Bl hic] hec N illal illa uerba 82VWa 9 ut (a ras.) H dicerentur C, dicerem W sensu H 10 proprie H2 in ras., propriae DM appellantur Q assidu»e (a ras.) M, adsiduae D2 11 quo H iam inde B 12 recolendum] r. est Q ista] i. mea E loquutio HPl inueniatur H 13 gignat H et quem-dicendum M2 in ras. et om. HQ1R quem om. QlB, qui Q2 in mg. gignit om. QIR, gignitur Qa in mg. 14 fuit] est Bl apertae D 15 unum om. Pl mihi illud W 16 quod-deo D1 in ras. uita om. C, uita iam Wl esse om. P 17 nisi om. B in spe (in m. 2) Q coniunctionem sapientiae B 18 coniunctionem] cognitionem D2 in ras. 02Qa )

24
alia uia sit praeter Christum, qui dixit: ego sum uia. uitanda ergo erat haec offensio aurium religiosarum, quamuis alia sit illa uniuersalis uia, aliae autem uiae, de quibus et in Psalmo canimus: uias tuas, domine, notas fac mihi et semitas tuas doce me.