Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Epistulae quoque ad Romanos sicut ad Galatas expositionem susceperam. sed huius operis, si perficeretur, plures libri erant futuri, quorum unum in sola disputatione ipsius salutationis absolui, ab initio scilicet usque ad illud, ubi ait: gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. factum est quippe, ut immoraremur, cum uellemus soluere incurrentem sermoni nostro difficillimam quaestionem de peccato in spiritum sanctum, quod non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro. sed deinde cessaui alia uolumina adiungere exponendo epistulam totam, ipsius autem operis magnitudine ac labore deterritus et in alia faciliora delapsus sum. ita factum est, ut librum, quem feceram primum, relinquerem solum, cuius esse titulum uolui: epistulae ad Romanos incoata expositio. [*]( 7 Rom. 1. 7 11 Aug. Serm. 71 Ep. ad Rom. inc. expos. 14 sqq. Matth. 12, 32 ) [*]( 1 XXV v., om. BFPQR 2 epistolae C2, epistola EP romanus ClDl incoata Cl, inchoatae HOa, incoat D1, inchoata cet. exposicio 01 liber (e m. 2) C 3 unus om. V 4 epistulae DlEM, epistolae cet. quoque om. 0 romanus Cl galathas BFNORS2 expos*itionem (s ras.) M, exposicioni C1, expositione D1 5 susceperam] inchoaueram BEGtNS2 (mg.), incoaueram F, inquoaueram Q2 perficerentur M2, perciperetur E2 plures M in ras. libri (ri in ras.) M 6 sala ClV, lusa D1 disputatio El solutationis G, solutionis FN 7 inicio 01 scilicit ClV 8 pr. et] ex D nostro C, om. MO domino**** nostro a 9 quippe est BDGNQS immoraretur El com C1, con D1 10 in- **** currftntem C, incorrentemD\', incidentem HM02QSv, incedentemBGNO1 V, incedenti P sermone P 11 spiritu sancto S, spu scm D remittitur D\'a, remitti*tur C, remittatur cet. m 12 alia uolumina cessaui v 13 epistulam EM, epistolam cet. autem om. C2HM1OPVv 14 magnitudine* (m ras.) S delapsus DlRS2, delapsus C, alibi defluxus delapsus E, deflexus cet. v 15 lebrum 01 quam Gl, que 0 feceram 01 relinquaerem D 16 romanus 01 17 incoata C1D1E2, inchoatae 6\'Fa, incoato El, inchoata cet. exposicio 01 )

115

Vbi quod dixi, gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem uero in reconciliatione dei, ubicumque hoc dixi, non sic accipiendum est, ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineat ad gratiam generalem, sed specialiter gratiae nomine remissionem significauerit peccatorum, sicut legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum est: lex et prophetae, et generaliter, ut in ea sint et prophetae.

Hic liber sic incipit: In epistula, quam apostolus Paulus scripsit a Romanos.