Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Post hunc librum exposui eiusdem apostoli epistulam ad Galatas non carptim, id est aliqua praetermittens, sed continuanter et totam; hanc autem expositionem uno uolumine conprehendi.

In quo illud, quod dictum est: priores ergo apostoli ueraces, qui non ab hominibus, sed a deo per hominem missi sunt, per Iesum Christum scilicet adhuc mortalem; uerax etiam nouissimus apostolus,. qui per Iesum Christum totum iam deum post resurrectionem eius missus est, propter inmortalitatem dictum est: totum iam deum, quam post resurrectionem habere coepit, non propter diuinitatem semper inmortalem, a qua numquam recessit, in qua totus deus erat, et cum moriturus adhuc erat. hunc autem sensum sequentia manifestant. adiunxi enim dicens: priores sunt ceteri apostoli per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem; nouissimus est apostolus Paulus per Iesum Christum iam totum deum, id est omni ex parte inmortalem. hoc enim dixi, quod ait apostolus: non ab hominibus neque per hominem, sed per legum [*]( 7 Expos. ep. ad Gal. 2 19 Gal. 1, 1 ) [*]( 1 XXIV v, om. BEFPQR 2 exposicio Cl, in expositionem B epis C, aepistulae Dt, epistola H galatbas BEFMNORS2 unus om. H 3 epistola (a in ras. m. 2) C, aepistulam D 4 galathas BFNORS praemittens Dt continuantur DlEl, continuatim 0 5 et] i. (= id est) B totum a eIpositionem-conprehendi H2 in mg. 6 co*prehendi C, conpraehendi DM 7 in quo C in ras. priores] et pr. OP ergo] autem P uaraces El 8 omnibus E ominem Cl 9 mortale Dl etiam] et P 10 qui om. R totum-dictum est exp. D5 post E2 s. l. 11 eius-resurrectionem Q2 in mg. 12 post deum add. D2 s. l. propter immortalitatS 13 proter S diaitatem El 14 et] ut R, et tunc cum (tunc cam s. l. m. 2) F moriturus] commoriturus Fl, tamen moriturus a adhuc] tunc F adhuc morituras P 15 esset E2 manifestat Dl adiuncxi V 16 apostuli V Christum] iesum chr. Nv Christum-per om. H 17 paulus apostolus a 18 iesum CDl, om. cet. ex omni Bv 19 dixi C\'D\', dixi exponens cet. v 20 omnibus El )

112
Christum et deum patrem, quasi iam Iesus Christus non sit homo. sequitur enim: qui suscitauit illum a mortuis, ut hinc appareret, cur dixerit: neque per hominem. proinde propter inmortalitatem iam nunc non homo Christus deus, propter substantiam uero humanae naturae, in qua ascendit in caelum, etiam nunc mediator dei et hominum homo Christus Iesus, quoniam sic ueniet, quomodo eum uiderunt, qui uiderunt euntem in caelum.

Item quod dixi: gratia dei est, qua nobis donantur peccata, [*]( (2)) ut reconciliemur deo; pax autem, qua reconciliamur deo, sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem dei gratiam pertinere, quomodo in populo dei aliud specialiter Israhel, aliud ludas, et tamen utrumque generaliter Israhel.