Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

dicit enim idem apostolus: idem deus, qui operatur omnia in omnibus; nusquam autem dictum est: deus credit omnia in omnibus, ac deinde subiunxi: quod ergo credimus, nostrum est, quod autem bene operamur, illius est, qui credentibus dat spiritum, profecto dicere non deberem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter dei munera reperiri, quae dantur in eodem spiritu. utrumque ergo nostrum est propter arbitrium uoluntatis et utrumque tamen datum est propter spiritum fidei et caritatis. neque enim [*]( 4 Rora. 11, 5 8 Expos. ep. ad Rom. 60 9 I Cor. 12, 6 14 I Cor. 12, 9 16 II Cor. 4, 13 ) [*]( 1 elegeret 01, eligeret BC2, eligerit G1, eligerat H2, elegit E donaret B 2 aetiam D uitam aeternam Nv consequaeretur D, sequeretur H, consequetur R1, consequantur Bl quaesiueram diligentius N 3 de qua-gratiae om. H de grae qua Q 4 reliquae El eleccionem D 5 factae C1D1E1M1R1 (graece λειμμα ϰατ\' έϰλογην χα- *** pixos γέγονε), saluae factae cet. v factae sunt expunxit H2 eam C merita ulla∗ C, m. ullam Dl 6 praecedant GlHv ne (n in ras.) C, e in ras. D2, nec M1 non-donetur F2 in ras. et in mg. gratiam-secundum om. 81 7 debitum (m m. 2 in ras.) C quam meritis BF2GNQS, quam sine m. D2 meretis Cl, meretur (e alt. ex i) H quam expunxit D2 donetur] gratiae add. E2 s. 1. 8 pr. idem om. HQl apostolus om. Ql 9 nusquam-omnibus G2 in ras. Q2 in mg. 10 d.eind.e (i ras) CD subiuncxi MQl 11 bene CDlER, om. H, bonum cet. v 12 spiritum ODIR, sp. sanctum cet. v dicere non deberem CDl, non deberem D2, non dicerem cet. v 13 scirem (m i del. m. 2) M, schuferem D muneram ClDl 14 repperiri C1D1EF GHMRV utrumquae D 15 tamen om. Fl 16 propter CD], per cet. v )

109
sola caritas, sed, sicut scriptum est, caritas cum fide a deo patre et domino nostro Iesu Christo.

[*]( (3) ) Et quod paulo post dixi: nostrum est enim credere et uelle, illius autem dare credentibus et uolentibus facultatem bene operandi per spiritum sanctum, per quem caritas diffunditur in cordibus nostris, uerum est quidem, sed ea regula et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat uoluntatem, et utrumque nostrum, quia non fit nisi uolentibus nobis.

ac per hoc, quod etiam postea dixi: quia neque uelle possumus, nisi uocemur, et cum post uocationem uoluerimus, non sufficit uoluntas nostra et cursus noster, nisi deus et uires currentibus praebeat et perducat, quo uocat, ac deinde subiunxi: manifestum est ergo non uolentis neque currentis, sed miserentis dei esse, quod bene operamur, omnino uerissimum est. sed parum de ipsa uocatione disserui, quae fit secundum propositum dei; non enim omnium, qui uocantur, talis est, sed tantum electorum.

itaque quod paulo post dixi: sicut enim in his, quos elegit deus, [non opera, sed] fides incoat meritum, ut per munus dei bene operentur, sic in his, quos damnat, infidelitas et inpietas incoat poenae meritum, ut per ipsam poenam [*]( 1 Eph. 6, 23 3 Eipos. ep. ad Kom. 61 5 Rom. 5, 5 7 Prou. 8, 35 sec. LXX 9 Expos. ep. ad Rom. 62 13 Rom. 9, 16 15 Rom. 9, 11 18 Marc. 13, 20. Act. 1, 2 ) [*](3 dixi] dicere PJ s. I. enim eat B credere] et c. D2Q 4 dare] tfi H 5 caritas] c. dei BFGNQ1 6 ea C1D1E1R, & E2, eadem cet. v regula expunxit E2, recula Cl 7 uoluntantem B, uoluntate Dl 8 fit ex sit E 9 etiam quod H 11 ueres ClDx curentibus El praeueniat E 12 ducat E quo* (d ras.) C, quod D ac] ∗ac (h ras.) CD, et 0 subiunxi] quod s. E2, subinnxit S 13 uolentes Dl miserenti Cl, miserentis e§t V, miserantis BF, miseren Dl 14 omnino] et o. N paruum Bt 15 secundum C, om. Rl prepositum S 16 enim] ee H tantum] tfi H 17 ibis 0, iis m 18 eligit MPQrn dS ex sed corr. C2, om. E non opera sed inclusi, om. CDlB fidei (i alt. ex s) E2R incoat EORaS, inquoat CxDy, in quo** D2, inchoat cet. v 19 manus EM-P1 iis tn dampn-vt 52 20 et inpiaetas del. D2 incoat DIE, inquoat C\\ inchoat cet. poene JJf, pene C, paene D merito C1D1 ∗∗∗∗ipsam Jt )

110
etiam male operentur, uerissime dixi, sed fidei meritum etiam ipsum esse donum dei nec putaui quaerendum esse nec dixi.

Et alio loco: cuius enim miseretur, inquam, facit eum [*]( (4)) bene operari, et quem obdurat, relinquit eum, ut male operetur. sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur et ista obduratio praecedenti inpietati. quod quidem uerum est, sed adhuc quaerendum erat, utram-et meritum fidei de misericordia dei ueniat, id est utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. legimus enim dicente apostolo: misericordiam consecutus, ut fidelis essem, non ait: quia fidelis eram. fideli ergo datur quidem, sed data est etiam, ut esset fidelis.