Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Item de praecepto, quo prohibetur uxor dimitti nisi propter [*]( (6)) fornicationem, hic quidem scrupulosissime disputaui, sed quam uelit dominus intellegi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem, utrum eam, quae damnatur in stupris, an illam, de qua dicitur: perdidisti omnem, qui fornicatur abs te, in qua utique et ista est — neque enim non fornicatur a domino, qui tollens membra Christi facit ea membra meretricis — etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum, nec uolo in re tanta tamque ad digerendum difficili putare lectorem istam sibi nostram disputationem debere sufficere, sed legat et ea siue nostra, quae postea scripta sunt, siue aliorum melius considerata atque tractata, uel ipse, si potest, ea, quae hic merito mouere possunt, uigilantiore atque intellegentiore mente discutiat, non quia omne peccatum [*](3 Matth. 5, 32 4 De senn. dom. I, 16, 43 7 Ps. 72, 27 9 I Cor. 6, 15 18 Aug. Quaest. in Heptat. II, 71. Serm. 162 ) [*]( 1 saepae D lugrandos D1V1, lucrando P, lucrantes E 2 etpropinquis C in ras. propinquis] iniquis D1R regno C1D1, a regno cet. v deo 01 3 quod BC1D1EF1GHN proibetur C1E1, pro- **** hiberetur GSl non dimitti a nisi C 4 (5) furnicacionem D1 quidem om. B scrupulosissimae D, acripulosissime El disputaui om. P, diBputauit H1 5 uellit Dl licet H 6 demittere 01 quae (uae s. l. m. 2) C sturpis Pl 7 perdedisti N, perdidistis 01 * omnes (s m. 2) E fornicantur (n alt. m. 2) E 8 utiquae et nequae D 9 ea (a in ras.) M, om. P membra C 10 etiam R2 s. l. cogitandum est atque om. R 11 tanta om. E tamque] tamquam D20, ***** tam- (nta ras.) E, que H digerendum D1ENRS2, digerenda (gere ua cat in ras.) C, dinuscendum V, dinoscendum gerendum Q, dinoscendum cet. v difficile B, difficilis H1 12 sibi- C, sibi (b ex u) D nostram **** sibi R disputatione H 13 ea DER, ea C, alia cet. v 14 considera∗∗ta (a alt. m. 2) C, conaiderauit Dl ipse] ille P si potest] sibi postea D2 s. l. 15 quae (uae m. 2 8; l.) CE merito om. F atque intellegentiore om. R 16 intellegentiori N mente JP 8. l., mentis R quia non S omnem CWQ1 )

93
fornicatio est — neque enim omnem peccantem deus perdit, qui cotidie sanctos suos exaudit dicentes: dimitte nobis debita nostra, quum perdat omnem, qui fornicatur ab eo — sed quatenus intellegenda atque limitanda est haec fornicatio et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima . quaestio est. licere tamen propter istam, quae in stupris committitur, nulla quaestio est. et ubi dixi hoc permissum esse, non iussum, non adtendi aliam scripturam dicentem: qui tenet adulteram, stultus et inpius est. nec sane dixerim adulteram fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audiuit a domino: nec ego te damnabo; uade, deinc-eps iam noli peccare, si hoc oboedienter audiuit.

[*]( (7) ) Alio loco peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: non pro illo dico ut roget, ita definiui, ut dicerem: peccatum fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem dei per gratiam domini nostri Iesu Christi quisque obpugnat fraternitatem et aduersus ipsam gratiam, qua reconciliatus est deo, inuidentiae facibus agitatur. quod quidem non confirmaui, quoniam hoc putare me dixi, sed tamen addendum [*]( 2 Matth, 6, 12 8 Prou. 18, 22 11 Io. 8, 11 14 I Io. 5, 16 15 De serm. dom. I, 22, 73 ) [*]( 2 cottidie BD1EFGR exaudi.t (a ras.) H dicentes om. H 3 quum C1D1, cum cet. omnem om. a fornitur D1 4 quatinus C20, qualiter B limitanda] elimanda BENSPa, imitanda R, uel imitanda 0, militanda G est D1, est (sit ras.) C, sit cet. v hac Dl 5 licet E uxorem E2 in mg., uxorum Dl lateprosissima Fl 6 licere-quaestio est om. H licere tam(en) M in ras. «stupris (s ras., s pr. m. 2) C 7 hoc ubi dixi B 8 illam B 9 adulteram dixerim m 10 deputandum H aetiam D1 postquam Ql 11 condemnabo BD2FGNQS deinceps] et d. BD2 12 iam om. BVl «oboedienter (h ras.) D 13 loco alio v iohannis C1D1E1V 14 roget] r. quia Q2 (8. I.) v deffiniui F ut R 15 adicerem B fratris peccatum B, peccatum ergo fr. a cum] eum S 16 agnicionem CXD quisquis a 17 obpugnat CD, obpugnet H, oppugnat cet. et E2 a. Z. reconc*iliatus (h ras.) E 18 dno F inuidentiae (ae * ex a et ras. corr.) C, inuidentia et Dl agitur R 19 confirmaui C )

94
fuit: si in hac tam scelerata mentis peruersitate finierit hanc uitam, quoniam de quocumque pessimo in hac uita constituto non est utique desperandum nec pro illo inpatienter oratur, de quo non desperatur.

In secundo item libro: nulli, inquam, licebit ignorare dei[*]( (8)) regnum, quum eius unigenitus non solum intellegibiliter sed etiam uisibiliter in homine dominico de caelo uenerit iudicaturus uiuos et mortuos. sed non uideo, utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator dei et hominum, homo Christus Iesus [cum sit utique dominus]: dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici? et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos diuinorum eloquiorum. sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. postea quippe uidi non esse dicendum, quamuis nonnulla possit ratione defendi.

item quod dixi: nullius enim 15 [*](5 De serm. dom. II, 6, 20 7 II Tim. 4, 1 9 I Tim. 2, 5 12 Epiphan. Ancor. c. 93 (p. 188 A. B. M.) c. 95. Athan. Expos. Ps. 40, 6 (Patrol. gr. XXVII, p. 197 B). disp. c. Arium 20 (Patrol. gr. XXVIII, p. 461 C) Expos. fid. §. 1 s. f. §. 4. Cassian. colI. XI, 13 14 Aug. de serm. dom. II, 6, 22. enarr. Ps. 1, 1. 8, 13 15 De serm. dom. II, 14, 48 ) [*]( 1 in om. C1D1GS hac C2 in mg., ac Dl scelerata (s et rata m. 2 in ras.) C, excelerata D finiit E1 V, finit HM hanc om. N 2 quocumquae D constitado ClDl 3 disperandum V inpacienter D, imprudenter BFGHMQ2Slm, impudenter V oratur om. N, oreratur (re m. 2 in ras.) E 4 disperatur ClP 5 ignore C1D1 6 quum C1, cum cet. non solum-uisibiliter E1 in mg., nondum intelligibiliter E1 sed-uisibiliter 02 in mg. 7 **uisibiliter (in ras.) E2 hominem C1 D1 de caelo om. N uenit Hx iudicaturos V, indicare B 8 uiuus &D1, et uiuos a mortuus C1D1 nondum M rete Dl dicatur∗∗∗∗ H, dicitur BF 9 dominicos Dl mediatur Dl 10 iesus xps F, xps (om. iesus) R cum] c. diis R cum-dominus inclusi, om. CD1 compluribus litt. in mg. erasis 11 quis in eius] qui sine eius D2, q. in eis E1, sine S1, qui sine eius iure N, vt nisi qui est iure ex N in mg. sancta Y 8. I., sancta D non om. HlOa, recte QI 12 ut dicerem] non dicerem nisi quia F tractores C\'D 13 ubicumquae D dixissf e E 14 nolle B uidij dixi H quam N 15 quod om. Fx nullus QI enim om. OP )

95
fere conscientia deum potest odisse, non uideo fuisse dicendum. multi enim sunt, de quibus dictum est: superbia eorum, qui oderunt te.

[*]( (9) ) Alio loco in eo, quod dixi: ob hoc dixisse dominum: sufficit diei malitia sua, quia cibos sumere urgebat ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis; pertinet enim ad hanc fragilitatem, quam peccando meruimus, non adtendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. sic enim erant inmortales in corpore nondum spiritali, sed animali, ut tamen in huius modi inmortalitate alimentis corporalibus uterentur.