Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*]( (9) ) Alio loco in eo, quod dixi: ob hoc dixisse dominum: sufficit diei malitia sua, quia cibos sumere urgebat ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis; pertinet enim ad hanc fragilitatem, quam peccando meruimus, non adtendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. sic enim erant inmortales in corpore nondum spiritali, sed animali, ut tamen in huius modi inmortalitate alimentis corporalibus uterentur.

item quod dixi: quam sibi elegit deus gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam, non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est, quamuis ad hoc electa non dubitetur, ut talis sit, quando Christus apparuerit, uita eius; tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria; propter quam gloriam dicta est ecclesia gloriosa.