Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

In secundo item libro: nulli, inquam, licebit ignorare dei[*]( (8)) regnum, quum eius unigenitus non solum intellegibiliter sed etiam uisibiliter in homine dominico de caelo uenerit iudicaturus uiuos et mortuos. sed non uideo, utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator dei et hominum, homo Christus Iesus [cum sit utique dominus]: dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici? et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos diuinorum eloquiorum. sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. postea quippe uidi non esse dicendum, quamuis nonnulla possit ratione defendi.

item quod dixi: nullius enim 15 [*](5 De serm. dom. II, 6, 20 7 II Tim. 4, 1 9 I Tim. 2, 5 12 Epiphan. Ancor. c. 93 (p. 188 A. B. M.) c. 95. Athan. Expos. Ps. 40, 6 (Patrol. gr. XXVII, p. 197 B). disp. c. Arium 20 (Patrol. gr. XXVIII, p. 461 C) Expos. fid. §. 1 s. f. §. 4. Cassian. colI. XI, 13 14 Aug. de serm. dom. II, 6, 22. enarr. Ps. 1, 1. 8, 13 15 De serm. dom. II, 14, 48 ) [*]( 1 in om. C1D1GS hac C2 in mg., ac Dl scelerata (s et rata m. 2 in ras.) C, excelerata D finiit E1 V, finit HM hanc om. N 2 quocumquae D constitado ClDl 3 disperandum V inpacienter D, imprudenter BFGHMQ2Slm, impudenter V oratur om. N, oreratur (re m. 2 in ras.) E 4 disperatur ClP 5 ignore C1D1 6 quum C1, cum cet. non solum-uisibiliter E1 in mg., nondum intelligibiliter E1 sed-uisibiliter 02 in mg. 7 **uisibiliter (in ras.) E2 hominem C1 D1 de caelo om. N uenit Hx iudicaturos V, indicare B 8 uiuus &D1, et uiuos a mortuus C1D1 nondum M rete Dl dicatur∗∗∗∗ H, dicitur BF 9 dominicos Dl mediatur Dl 10 iesus xps F, xps (om. iesus) R cum] c. diis R cum-dominus inclusi, om. CD1 compluribus litt. in mg. erasis 11 quis in eius] qui sine eius D2, q. in eis E1, sine S1, qui sine eius iure N, vt nisi qui est iure ex N in mg. sancta Y 8. I., sancta D non om. HlOa, recte QI 12 ut dicerem] non dicerem nisi quia F tractores C\'D 13 ubicumquae D dixissf e E 14 nolle B uidij dixi H quam N 15 quod om. Fx nullus QI enim om. OP )

95
fere conscientia deum potest odisse, non uideo fuisse dicendum. multi enim sunt, de quibus dictum est: superbia eorum, qui oderunt te.

[*]( (9) ) Alio loco in eo, quod dixi: ob hoc dixisse dominum: sufficit diei malitia sua, quia cibos sumere urgebat ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis; pertinet enim ad hanc fragilitatem, quam peccando meruimus, non adtendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. sic enim erant inmortales in corpore nondum spiritali, sed animali, ut tamen in huius modi inmortalitate alimentis corporalibus uterentur.

item quod dixi: quam sibi elegit deus gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam, non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est, quamuis ad hoc electa non dubitetur, ut talis sit, quando Christus apparuerit, uita eius; tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria; propter quam gloriam dicta est ecclesia gloriosa.

item quod dominus ait: petite [*]( 2 Ps. 73, 23 4 De serm. dom. II, 17, 56 Matth. 6, 34 12 De serm. dom. II, 19, 66 13 Eph. 5, 27 16 Coloas. 3, 4 18 Matth. 7, 7 ) [*]( 1 ferre E1 8. 1. eonBtientia C1, conscientiam 0 dm (d m. 2 ∗∗∗ in ras.) C posse 0 2 sunt enim F dictam D1, dictum C, scriptum cet. v superuia D1 3 te oderuut a 4 ab H dixÎsse* (m ras.) D deum BFGOPSV 5 militia H quia om. V urguebit R2SV, urgebit BFGHOPv 6 militiam H 7 nobis est v pertinet enim] cum pertineat D2NQ, et pertinet E fragilitatem (fr in ras.) D 8 meruimus (m pr. ex s corr.) CD adtendi om. B 9 paradyso FGR corpQralia Oa alimenta (i ex a corr.) C 10 inmortalis DlHl in om. V 11 spirituali NS2, spiritales C, spiritali* (s ras.) DM animales C7 in om. H huius modi CD1ER. eius modi cet. v 12 corporalibus alimentis v qua (a m. 2) C 13 deus elegit v gloriosissimam P aecclesiam D macolam V 14 neque] aut N parte iam (te m. 2 8. l.) C, par quam D1 15 iam om. B dubitetur (e ex i corr.) C, dubitaretur m 16 aparuerit S, apparuit Ql 17 illa JB1 gloriam V 18 dictum DI0P, dicata E aecclesia. gloriosa∗ (m ras.) D )

96
et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis, operose quidem, tria ista quid inter se differant, exponendum putaui; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referentur. hoc quippe ostendit, ubi eodem uerbo cuncta conclusit dicens: quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se; non enim dixit: petentibus,. quaerentibus et pulsantibus.

_Hoc opus sic incipit: Sermonem, quem locutus est dominus.

CAPVT XVIIII.

PSALMVS CONTRA PARTEM DONATI, LIBER I.

. Volens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi uulgi et omnino inperitorum atque idiotarum notitiam peruenire et eorum, quantum fieri per nos posset, inhaerere memoriae, psalmum, qui eis cantaretur, per latinas litteras feci, sed usque ad V litteram, quales abecedarias appellant. tres uero ultimas omisi, sed pro eis nouissimum quasi epilogum adiunxi, tamquam eos mater adloqueretur ecclesia. ypopsalma etiam, [*](3 De serm. dom. II, 21, 71 sqq. 5 Matth. 7, 11 17 Athan. in Ps. LVI, 2 (Patrol. gr. XXVII p. 256 B M.) ) [*](1 querite (uę 8. l. m. 2) C 2 opere 01, operosa Mxa quidem (dem in ras.) M ista tria a dif*ferant (dif in ras. m. 2) M etponendum El 3 potaui Hl melius in ras. M ad (a m. 2) C stantissimam R poetitionem D1. 4 omnia om. F referentur CW1, referrentur C2, referuntur cet. v 6 dauit El, dedit E2 quaerentibus et petentibus S 7 quaerentibus CD1, et quaerentibus cet. v 8 sermone D1 dominus locutus est R dominus M in ras. 9 XIIII R, XX v, om. Q 10 PS C, de psalmo B conta Dl liber I om. EFHOPVm, 1. primus Sl 11 causa HN donati.starum (i ras.) D uulgi humilium 0 12 notiam D1 13 et] et ut S per nos possit M, per nos fieri posset Oa, posset per nos m 14 psalmus H qui eis quj eis C, quies Qł latinam D1 15 ad u (u m. 2 s. Z.) C, ad - v \' om. u) DI, ad u M, adhuc G, adhuc quintam S, ad quintam D2F litteras D3 quales] tales autem C2HMOPVm, tales enim a abecedarias BCDlEFGNQ2B, abeciedarios H, abecedarios cet. v 16 aepilogam H, epylogum OR, epbylogum P 17 adloquetur El alloqueretur eos mater F aecclesia D ypopsalma BODEFHMNQR: ipopsalma GS, hypops. cet. v )

97
quod respondetur, et prooemium causae, quod uoluimus ut cantaretur, non sunt in ordine litterarum; earum quippe ordo incipit post prooemium. ideo autem non aliquo carminis genere id fieri uolui, ne me necessitas metrica ad aliqua uerba, quae uulgo minus sunt usitata, conpelleret.

Iste psalmus sio incipit: Omnes, gui gauaetis de pace, modo uerum iudicate, quod eius ypopsalma est.

CAPVT XX. CONTRA EPISTVLAM DONATI HERETICI LIBER VNVS.

Librum etiam contra epistulam Donati, qui partis Donati secundus post Maiorinum episcopus apud Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi; in qua epistula ille agit, ut non nisi in eius communione baptisma Christi esse credatur. cui nos contradicimus in hoc libro.

In quo dixi quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tam- [*]( 9 non extat 11 Optat. Mil. I, 19. III, 1 ) [*]( 1 responditur C1D1, respondeatur V, responderetur BCPEFGQSm proymium C1D1H1M1R, prohymium OV, prohyniemium Q, prohemium GP, proemium BC2FM2NS2, premium E uoluimus ut CD\', uolumus NR, nihilominus uolumus E, nihilhominus QS1 V, nihilominus cet. v 2 cantaretur (retur in ras. m. 2j C, contar Dl, 1 quanta D3, cantTatur- cet. nonJ no add. C2 in mg. sint H in om. H litterum CLDX ordo quippe M1 3 post proymium ClD2MlB, post prohymium HOV, post proemium BC2FM2N, post prohemium GPS, post premium E, prohyemium (om. post) Q, postromium D1 alico ClDl generi R 4 mi D1 meutrica Q 5 compellerent 0 6 histe P1 omnis S1 V 7 uero 81 ypapsalma Ml, ypopsalmo HR, ypopsalme E hypopsalma OP sit E 8 XXI v, om. Q 9 epistolam CSV, epistula Dl unus] primus 81 10 qui partis.. D2 in ras. qui] donatus Q- s. 1. donati* (s ras.) D 11 marinum Q episcopum H fuit apud carthaginem P cartaginem CGS, karthaginem N, kartaginem 0 12 presbiterii ODEGMRV, prespiterii BF, presbiteri HI Ql tempore presb. mei BFGS mei om. El scribsi M epistola C ill.e (a ras.) H 13 ait HIPa ut om. H in exp. D2 in eius] mens E communionae Dl, communionem BFGS 14 in hoc libro om. m 15 quodam] in q. m pr. in om. 0 ) [*]( XXXVI Aur. sectio I pars 2 ) [*]( 7 )

98
quam in petra fundata sit ecclesia. qui sensus etiam cantatur ore multorum in uersibus beatissimi Ambrosi, ubi de gallo gallinacio ait:
  1. hoc ipse, petra ecclesiae,
  2. canente culpam diluit
  3. .
sed scio me postea saepissime sic exposuisse, quod a domino dictum est: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intellegeretur, quem confessus est Petrus dicens: tu es Christus, filius dei uiui, ac sic Petrus ab hac petra appellatus personam ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur et accepit claues regni caelorum. non enim dictum illi est: tu es petra, sed: tu es Petrus. petra autem erat Christus, quem confessus Simon, sicut et tota ecclesia confitetur, dictus est Petrus. harum duarum autem sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.