Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Hic liber sic incipit: Si mihi, Honorate, unum atque idem uideretur esse.

CAPVT XIIII. DE DVABVS ANIMABVS LIBER VNVS.

Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manicheos de duabus animabus, quarum dicunt unam partem dei esse, alteram de gente tenebrarum. quam non condiderit deus et quae sit deo coaeterna, et has ambas animas, unam bonam, [*]( 1 Retract. I, 6. 8. 9 15 Aug. de haeres. 46. Confees. V, 10, 20 ) [*]( 1 ero] e. promtior P fortaase D2HMR V, fortaris D1 promtior BH, om. P, promcior C\\ prumptior DXE, promptior cet. 2 quasi ex <1si H eoirtra CDENQR, adversum V, aduersus cet. v manicheua Dl adhunc ClDl scripsisem 01 3 nihil om. 0 de om. BlO tot* (h ras.) CD 4 uolumina (n in ras.) M, uolunina 01 utraquae Dl re om. BMl me* H testentur tacuisae a testantur C, testentur (t pr. ex n) E, testentur cet. v 5 hos libros CIDl scriptum Cla nondumJ num D1 manicheus Dl manicbeos-nondum B2 8. I. 6 inuasseram 01 catholicaj catholicam Dl, doctrina add. Q2 8. l. 8 inicio Cl, in initio P, in illo Ml, in tno F. eum me] eum ipsum me BGHM2OPSVv,. eum me ipsum F scripturum-non om. Ql recepturum R non C\'D, nondum cet. v 10 onorate V, honora E unus E .11 uidetur CD1EFGM2NRS 12 XV v, om. Q 13 dej eontra manichaeos de w animabus D2 s. l. 14 post] p. hec E presbiter CGMQ contra M2 in mg. inanich D 15 dnobus Bl animabua om. E1 dicuntnr EN unam (u m. 2) M esee dei B esse om. a 16 alteram] a. esse B\' . condederit .CPD 17 deo ex dei D quoaeterna ClDl has (h m. 2) H )

72
alteram malam, in homine uno esse delirant, istam scilicet malam propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum, illam uero bonam ex aduenticia dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utrumque misceri, et omnia quidem bona hominis illi bonae animae, omnia uero mala illi malae animae tribuunt.

In hoc libro illud, quod dixi, nullam esse qualemcumque uitam, quae non eo ipso, quo uita est et in quantum omnino uita est, ad summum uitae fontem principiumque pertineat, ita dixi, ut tamquam creatura ad creatorem pertinere intellegatur, non autem de illo esse tamquam pars eius existimetur.