Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Et alibi: usque adeo, inquam, peccatum uoluntarium malum [*]( (5)) est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. potest uideri falsa haec definitio, sed, si diligenter discutiatur, inuenietur esse uerissima. peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio de libero arbitrio, quamuis et illa, quae non inmerito non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus uel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine uoluntate committi, quoniam et ille, qui peccat ignorans, uoluntate utique peccat, quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum, et ille, qui concupiscente aduersus spiritum carne non ea quae uult facit, concupiscit quidem nolens et ideo non facit quod uult, sed, si uincitur, concupiscentiae consentit uolens, et ideo non facit nisi quod uult, liber scilicet iustitiae seruusque peccati. et illud, quod in paruulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio uoluntatis, non absurde uocatur etiam uolun- . [*]( 1 De uer. rel. 14, 27 6 Retract. I, 8, 5 12 Gal. 5, 17 16 Rom. 6, 20. 17 ) [*]( 1 peccatum inquam F (2) uolontarium V 2 nullo D1 peccatum om. F 3 haec falsa F haec d. falsa B difinitio CQ2, diffinitio BE2GHOR, id e finitio El si om. El inueniatur H 4 esse] hec 0 intelligendum Oa 6 cum V s. l. cummemorarem ClDl 7 ex] et E1 non om. a 8 non om. H a om. H 9 a om. GrH c∗∗oactis Q perpetrantur om. F possunt B1 s. l. 10 quoniam—uoluntate om. E ignorans (n alt. in ras.) M 11 itaque Bl peccat C in ras., facit HMQ2V (in ras.) m quod, cum] quodcumq: H 12 concupiscente] non c. C, aoncupiscente (5 ras.) D spiritum—quidem F2 s. l. 13 carnem Y 14 uolens FlMl ideo CDl, in _eo cet. v si] cum D2 s. 1. 15 consensit NQl ideo CDl, in eo quod BEFNS, in eo cet. v non B2 8. l. nisi om. a liber uult H _16 liber] 1. est BM2 scilicet del. W iusticiae C, institiae ee (ee m. 2) H seruus H1 17 parnoHB C1D1V, parabolis E* cum M1 s. 1. 18 arbitrio] libero a. a arbitrio-uocatur add. 02 in mg. absorde D1 uoca*tur (n ras.) Q etiam uocatnr N\' )

61
tarium, quia ex prima hominis mala uoluntate contractum factum est quodam modo hereditarium. non itaque falsum est, quod dixi: usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. ideo gratia dei non solum reatus omnium praeteritorum soluitur in omnibus, qui baptizantur in Christo, quod fit spiritu regenerationis, uerum etiam in grandibus uoluntas ipsa sanatur et praeparatur a domino, quod fit spiritu fidei et caritatis.

[*]( (6)) Alio loco quod dixi de domino Iesu Christo:

nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, non mihi occurrerat, quod uendentes et ementes flagellando eiecit de templo. sed quid hoc aut quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit? item alio loco:

prius, inquam, isti sequendi sunt; qui unum summum et solum colendum esse dicunt; si apud hos ueritas non eluxerit, tunc demum migrandum. quod ita potest uideri [*](6 Rom. 6, 3 7 Prou. 8, 35 sec. LXX 8 II Cor. 4, 13 10 De uer. rel. 16, 31 12 Marc. 11, 15. Matth. 21, 12. Luc. 19,45 13 Matth. 9, 32 eqq. Marc. 1, 34. 5, 1 sqq. Luc. 4, 35 15 De uer. rel. 25, 46 ) [*]( 1 primi D2QlB 2 modum ClD* itaquae et 3 usquae D falsus E- 3 peccato ClDl 4 nullu CiDl modo (o alt. ex u) M, (do add. m. 2 a. l.) C si] nisi E 5 reatus (c ras.) M praeteritorum] aJ. peccatorum a in mg. 6 qui* (a ras.) D fi.t (e ras.) D 7 gradibus E 8 post domino ras. 5 litt. C et om. CDX 10 quod BCDEFGNRS, in eo quod cet. v iesu Y 8. l. egit er. M, *egit (1 ras.) E ui* Q, ui nri H 11 *occurrerat (h ras.) C 12 uindentes MV mentes M1 flagello E2a, fallendo El eiecit (i pr. in ras.) C, egecit DyO de BCDNR, e cet. sed om. H 13 quod F aut (t in ras.) C 14 hominibus (homi in ras.) M, hominibus exire O eiecerit (e alt. in ras., rit a m. 2) C, eicerit P1 15 loco alio GHSV prius] quo prius (uo in ras.) CDl, priusquam F, primum 0 sint (i ex u) H unum] in u. F 16 summum] s. deum BY, deum s. v . et solum CDlER, solum uerum deum et solum H Vv, et solum et uerum deum et solum 0, et uerum deum P, uerum deum summum et s. F, uerum deum et solum cet. solem.. Hl aput ClDFM 17 luxerit Ml, eluxerit E tum FGOPSVm migrandum CDt, migrandum est cet. v )

62
dictum, quasi de huius religionis ueritate dubitauerim. dixi autem, sicut ei congruebat, ad quem scribebam. sic enim dixi: si apud hos ueritas non eluxerit, nihil dubitans, quod apud eos elucesceret, quemadmodum ait apostolus: si Christus non resurrexit, non utique dubitans, quod resurrexit.

Item quod dixi: nec miracula illa m nostra tempora durare [*]( (7)) permissa sunt, ne anima semper uisibilia quaereret et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum nouitate flagrauit, uerum est quidem; non enim nunc usque, cum manus inponitur baptizatis, sic accipiunt spiritum sanctum, ut lo quantur linguis omnium gentium, aut nunc usque per umbram transeuntem praedicatorum Christi sanantur infirmi, et si qua talia tunc facta sunt, quae postea cessasse manifestum est. sed non sic accipiendum est, quod dixi,\'ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. nam ego ipse, quando istum ipsum scripsi librum, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem ciuitate caecum inluminatum fuisse iam noueram et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis [*](4 I Cor. 15, 14 6 De uer. rel. 25, 47 10 Act. 2, 4. 10, 46 12 Act. 5, 15 sq. 16 Ambros. ep. 22, 17. Aug. Confess. VIIII, 7, 16. de ciu. dei XXII, 8, 2. Serm. 286, 5 ) [*]( 1 relegionis C1 DMI 2 scribebam (ebam in ras. tn. 2) M 3 si om. D-MWQ1 nihil (h in ras.) C 4 elucescerit CIQl, non elu#.x*erit C2, eluceret HlQ2, elucisceret D1H2, lucesceret B quemammodum ClM, et quemadtaodum R ait B2 8. l. 5 pr. non om. C resurrexerit Fl, surrexerit. H non-resurrexerit om. H alt. resurrexit CDlE, reaurrexerit cet. v 6 non Bl miracola V illa in ras. M, ista a 7 nec OlR uisibilia semper B uisibilia (lia in ras.) C quaererit V 8 consuetududine D frigescere H1 flagrabat D2 s. l. 9 est uerum B nunc] huc OV 11 nunc C2 in mg., nun G per] ad D2HMOPQVv umbra Dl 12 transeuntem Dl, transeuntiu (ill m. 2 in ras.) C, transeuntium cet. v 13 cessare Q 15 miracola V nulla miracula Ba ipse] sine Ml 16 ipsum (um in ras.) C, ips.um (a ras.) H librum scripsi v martirum D 17 caelum Dl iam nou. caec. illum. fuisse B 18 nonnullja B qualia] talia q. alibi talis BD2FGNQS, alibi talia q. (h. e. qualia) E quam Q )

63
temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere nec ea, quae cognoscimus, enumerare possimus.

[*]( (8) ) Et alio loco illud, quod dixi: sicut ait apostolus: omnis ordo a deo est, non eisdem uerbis hoc dixit apostolus, quamuis eadem uideatur esse sententia. ait quippe ille: quae autem sunt, a deo ordinata sunt.

et alibi: prorsus, inquam, nemo nos fallat: quidquid recte uituperatur, in melioris conparatione respuitur. hoc de substantiis atque naturis dictum est; inde enim disputabatur, non de bonis actibus atque peccatis.

itemque alibi: sed nec sic quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut adfines aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine dei manens in istam corruptionem non relegaretur. hunc sensum prorsus inprobo, quem iam et superius inprobaui in primo libro de Genesi contra Manicheos. ad hoc enim ducit, ut credantur illi coniuges primi non [*]( 1 Aug. de ciu. dei XXII, 8 3 De uer. rel. 41, 77 5 Bom. 13, 1 6 De uer. rel. 41, 78 10 Id. 46, 88 17 Retract. I, 9, 3 ) [*]( 1 cognuscere Cl nec om. V cognuscimus C\'V, cognoscime 81 3 illud] aliud F dix H sicut—dixit om. H omnes C1D1 4 a DJ s. l. a deo ordo Bl non] nec B apostolus dixit hoc NQ, dixit a. hoc E 5 eadem om. H sentia 01 6 sunt autem 01 ordinatae C2M1Ov 7 nemo inquam Rl nemo... (s ras.) M uos BFa meliuris El 8 rospicitur E de om. El 9 actibus BCDlFa, (mg.), actionibus cet. v peccati H 10 ne 02Q1 si R quidam Q1 inquam om. F ab om. Bl 11 homo om. 0 fili C1, filios Dl 12 quicumque a afines CXD alt. aut] uel V 13 nullae ClDl necessitudines* (n ras.) M 14 contin I tingunt F, contingununt 0 si add. M2 15 i*magine (n ras.) M, in imagine R ista DlQ1 corruptione Ql 16 religaretur BC2FGP2QRVα, relegatur H prorsus] om. S1, rsu in ras. M quam El et om. Fl 17 superius] superiis Dl, in superiorib; (in et b; m. 2 s. I.) C libro primo BF contra M2 mg. manichaeos M, manicheus Dl 18 adhuc FlH ducet CDl, ducitur BlG conieges ClD1 )

64
generaturi posteros homines, nisi peccassent, tamquam necesse fuerit, ut morituri gignerentur, si de concubitu maris et feminae gignerentur. nondum enim uideram fieri potuisse, ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in deterius humana natura ac per hoc, si et in parentibus et in filiis felicitas fecunditasque mansisset, usque ad certum sanctorum numerum, quem praedestinauit deus, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sed cum uiuentibus regnaturi. essent ergo etiam istae cognationes atque adfinitates, si nullus delinqueret nullusque moreretur.

Item alio loco: ad unum deum tendentes, inquam, et ei uni [*]( (9)) religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus. in his uerbis meis ratio, quae reddita est, unde sit dicta religio, plus mihi placuit. nam non me fugit aliam nominis huius originem exposuisse latini sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod religitur: quod [*](7 Rom. 8, 28 sqq. I Cor. 2, 7. Eph. 1, 5. 11 12 De uer. rel. 55, 111 16 Cic. de nat. deor. II, 28, 72 ) [*]( 1 posteras ClDl 2 gignerentur eras. C si de] sine CDl, si*de (c ras.) B concubito CZ)1 fiminae Dx 3 uiderant Fl 4 morituris (ris s. l. m. 2) H peccatum Dl 5 in] ut J3 *ac (h ras.) CD 6 si] si et parentibus H alt. in om. Q filiis om. D feconditas quae (om. felicitas) Dl, fecunditas felicitasque OPVv, fecunditas quę felicitas E, foecunditasq; felicitatis N mansissed Dl 7 ad om. N numertl (rtt m. 2 in ras.) C, numero Dl qug S, quam Dl praedistinauit ClDlGHM 8 nasceprentur F, ut nascerentur 0 succensuri Dl 9 ergo om. B etiam G2 in mg. 10 cognitiones H *. adfinitate Cl, adfinitatem D1, affinitiones Ol delinquerit V 11 moretur C1, moritur D, moriretur 82V 12 alio] in a. HOP et M? m ras., et i Ql unii Ql 13 relegantes C1М1, religates Dl (15) relegio C1D1 omne Cl 14 caremus Dl redita Dl 15 plus] alia plus P non me] nomine 01 16 alia D1 huius om. NQl latini. (s ras.) M sennones ClDHl 17 relegio C1D1 relegitur B2D1EFHM, religetur OlPV, religatur 02a )

65
uerbum compositum est a legendo, id est eligendo, ut ita latinum uideatur religo sicut eligo.

Hic liber sic incipit: Cum omnis uitae bonae ac beatae uia.