Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Alio loco: laboriosior est, inquam, huius mundi amor. quod [*]( (4)) enim W illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non inuenit, quoniam rerum transitu conpletur infima pulchritudo et, quod in illo imitatur constantiam, a summo deo per animam traicitur, quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis quam ea, quae et tempore et locis. haec uerba si eo modo accipi possint, ut non intellegatur infima pulchritudo nisi in corporibus hominum omniumque animalium, cum quibus sensu corporis uiuimus, ratio manifesta defendit. hoc quippe in ea pulchritudine imitatur constantiam, quod in conpage sua manent eadem corpora, in quantum manent, id autem a summo deo in ea per animam traicitur. anima quippe ipsam conpagem tenet, ne dissoluatur et diffluat, quod uidemus in corporibus animalium anima discedente contingere. si autem [*](8 De mus. VI, 14, 44 14 Aug. Confess. X. 34, 53 ) [*]( 1 patiantur BM2Q2, patien#*tur D wpossent M in ras. 3 modi ENQ1 amur D1 4 in om. ENQ anima in illo Oa aeternitatemq;** M, aeternitatem Bt, et aeternitatem que DlB 6 quoniam] quo N, quorum Bl transitu C, transitum D infime C1, infirma DFGM1PS2V pulcritudo DQ 6 illa GHOPQ2SV immitatur C1, ∗∗imitatur D a om. ClV 7 trahicitur GIMS tempore (e in ras.) S, tempora G commotabilis D 8 quamJ q. ex E, q. est m pr. et om. E, ei CDl locis et tempore F locis] 1. P incommutabilis R 9 accepi ClDO possunt DyOPRlVv, possit Ql non in ras. M, om. F infema S, infirma C1DGM1S2V 10 hominibus B cum quibus BlCDEFNQRS2 (mg.), quae cum (uae in ras.) H, quae con P1, quae cum cet. v 11 senso ClDl ****niuimus C, uiuimus B1DEFNQR, uiuunt cet. v ∗∗∗defendit G, ostendit Bl hanc R 12 ea] illa D2 8. I. imitamur B alt. in ex im corr. M conpagem D 13 manet D1 xid (h ras.) C a om. N 14 »in M eam CDlOPa, eo FGS trahicitur GV anima] sed a. Ql 15 defluat CyDa uidimus ClDl 16 corporalibus Fl . disce»dente (n ras.) CHM, descedente D1 )

55
ipsa pulchritudo in omnibus corporibus intellegatur, cogit ista sententia etiam ipsum mundum animal credere, ut etiam in ipsum, quod in illo imitatur constantiam, a summo deo per animam traiciatur. sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit aliique philosophi plurimi, nec ratione certa indagare potui nec diuinarum scripturarum auctoritate persuaderi posse cognoui. unde, tale aliquid a me dictum quod accipi possit etiam in libro de inmortalitate animae, temere dictum notaui, non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec uerum esse conprehendo, quod sit animal mundus. hoc sane inconcusse retinendum esse non dubito, deum nobis non esse istum mundum, siue anima eius ulla siue nulla sit, quia si ulla est, ille, qui eam fecit, est deus noster; si autem nulla est, nullorum deus potest esse iste, quanto minus noster. esse tamen spiritalem uitalemque uirtutem, etiamsi non sit animal mundus, quae uirtus in angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum deo seruit, et a quibus non intellegitur rectissime [*](2 Varro ap. Aug. de ciu. dei VII, 23 4 Plato Tim. p. 30 B. Diels Doiogr. p. 609, 14. Cic. de nat. d. I, 23 aq. 30. 52. II, 22. 30. 32 8 De ium. an. 15, 24. Retract. I, 5, 4 13 Ps. 45, 1 ) [*]( 1 ipsa BCDlENBS2 mg., infirma G1M1, infirma ista Q, infima cet. v corporibus omnibus Q 2 ..ipsum (in ras.) E mundum B2 8. l. animalem H etiam (t m. 2 8. l.) C in ras. B, id M 3 in om. V per animam om. a, per anim D1 4 traicitur NQl 5 plurime Hl, quam plurimi m indagari H2, indare Sl potuit H 6 scripturarum] scurfl C1, scartl D, scaru E, scaram scripturarum B persuadere Bl, pereuari 0 7 a me tale aliquid P quod CD, quod id BFlR, quo id cet. v quod-dictiim F2 in mg. accepi B1C1B1 posset C2H 8 libro (o add. m. 2) D, librum 0 anima et emere El timere ClDl, tenere Q 9 falsum hoc Q 10 compraehendo MP inconcussae Dx incusse Bl 11 alt. esse non F 12 pr. siue] sed CD1R eius om. B ille] itt D 13 fecerit Bl alt. est expunxit D1 14 esse iste M in ras. iste R2 in mg. noster] inter E tamen] tale H 15 uitalem quae D si (ttiam om.) DIB 16 decorandem Dl amministrandum M, ministrandum EN 17 mundum om. M1O, omnium Pa et] ut E1 a] e E2 8. l. rectissimae D, recte B )
56
creditur. angelorum autem sanctorum nomine omnem sanctam creaturam spiritalem in dei secreto atque occulto ministerio constitutam nunc appellauerim. sed spiritus angelicos sancta scriptura nomine animarum significare non solet. proinde in eo, quod circa finem libri huius dixi: rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum legem ipsam dei, sine qua folium de arbore non cadit et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes usque ad terrena et inferna iura transmittunt, non uideo, quemadmodum uocabulum animarum secundum scripturas sanctas forsitan possit ostendi, quandoquidem hic non nisi angelos sanctos intellegi uolui, quos habere animas numquam me legisse in diuinis eloquiis canonicis recolo.

Hic liber sic incipit: Satis diu paene.