Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

In libro tertio: si quid mihi uideatur quaeris, inquam, in[*]( (4)) mente arbitror esse summum hominis bonum. uerius dixissem: in deo; ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tamquam bono summo suo.

nec illud mihi placet, quod dixi: liquet dcierare per omne diuinum.

item quod dixi de Academicis, quia nouerant uerum, cuius simile appellabant uerisimile, idque ipsum ueri- 15 simile appellaui falsum, quod adprobabant, duas ob causas [*](1 Rom. 9, 11 5 Gen. 2, 7 7I Cor. 15, 45 8 Aug. de lib; arb. III, 21, 59. 62. ep. 166, 7. op. inperf. c. Iul. lIII, 104 10 De Acad. III, 12, 27 13 De Acad. III, 16, 35 14 De Acad. III, 18, 40 Cic. Acad. II, 67 sq. et 73 ) [*]( 1 intelligendum BQBV est om. El non om. 01 apostulo V 2 natus (u in ras.) DHl mali Ml in ras. contruuersia C1D1, contrauersia Ml 3 religio R beatudinis C ipse deus Q 4 sed— condidit add. B2 in mg. re D 5 bis condedit ClDlV sicut condidit om. R corpus e terra condidit Wl »e (a ras.) Q, e* (t ras.) H post terra add. Ml: de natura animae, quae M2 del. adtiiiet C1D1H1S1V, attiuet cet. 6 orinem H quae H sit om. a una Dl 7 est creatus E 8 similiter] simul ita H, similiter ita m, semper ita a e singolis V, singuli C singulae C2MNOB 12 mens] ms Ql sujnmo bono BFv 13 mihi illud v placit 01 dixi] d. de achademicis et W licet BW, libet l; cf. Ter. Eun. 331 degerare ClDl 14 omen BD2FGQ achademicis BCFGQRSVW uerum nouerant m 15 cuius om. P apellabant B, approbant E (ueri) simile idque ipsum D2 in ras. idque] qui R ipsum] uisum R 16 apellabam B, i appellari Q2 s. 1. falsum I falsum B quod** C, quod ad D approbabant (nt ex m corr.) H, approbant EBa ob duas W. )

17
non recte dictum est, uel quod falsum esset, quod aliquo modo esset simile alicuius ueri, quia in genere suo et hoc uerum est, uel quod adprobabant ista falsa, quae uocabant uerisimilia, cum illi nihil adprobarent et adfirmarent nihil adprobare sapientem. sed quia hoc ipsum uerisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est, ut de illis dicerem.

laus quoque ipsa, qua Platonem uel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli. quantum inpios homines non oportuit, non inmerito mihi displicuit. praesertim contra quorum errores magnos defendenda est Christiana doctrina.